eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind VI > nr.17

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: VI
Side: 9-10
Nummer: 17


<-Forrige . Indhold . Næste->

17.

29 Sept. 1522.

Afladsbrev for dem, der besøge S. Jørgens Alter i Vor Frue Kirke.

Lagho, dei et apostolice sedis gracia episcopus Roschildensis, constare volumus vniversis, nos annuam dedicationis diem altaris

VI s.9

beati Georgij martiris in dominicam proximam ante festum beati Michaelis archangeli aut, si festum aliquod tunc comciderit, in aliam diuinorum vacacionem, ad eiusdem altaris possessoris instantiam ac ob alias racionabiles causas animam nostram ad id monentes, transmutasse, itaque perpetuis deinceps temporibus celebrandam statuisse. Omnibus igitur et singulis vere penitentibus contritis et confessis, qui dictum altare causa deuocionis visitauerint, missas, predicaciones seu alia diuina officia coram eodem altari audierint, celebrauerint aut celebrari fecerint, his eciam, qui orationem dominicam, salutacionem angelicam aliasue deuotas oraciones ob reuerentia patronorum eiusdem altaris flexis genibus dixerint, et qui ad dicti altaris ornamenta melioranda manus quomodolibet porrexerint adiutrices, de omnipotentis dei misericordia ad beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies indulgentiarum de iniunctis eis penitenciis misericorditer in domino relaxamus. Datum in curia nostra episcopali Haffnensi die beati Michaelis archangeli anno domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo, nostro sub sigillo.

Seglet hænger under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

VI s.10

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn jul 6 20:14:37 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top