eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.97

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 84-85
Nummer: 97


<-Forrige . Indhold . Næste->

97.

1 Juni 1464.

Forening mellem Vikaren og Kapitlet ved St. Mariæ Magdalenæ Alter i Frue Kirke, saaledes at Kapitlet paa visse Festdage maatte fremstille Helgenlevninger paa Alteret og modtage det da faldende Offer.

Instrumentum concordiæ inter capitulum B. Mariæ Hafnensis et vicarium altaris B. Magdalenæ eiusdem ecclesiæ factæ ac in festo ipsius tenendæ.

In nomine domini, amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, indictione duodecima, die vero prima mensis junii pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Pii divina providentia pape secundi anno sexto, hora nona vel quasi, in domo capitulari ecclesie beate virginis Hafnensis in mei notarii publici testiumque infrascriptorum presentia personaliter constitutus honorabilis vir dominus Tidericus Staghæ quandam collationem reverendi in Christo patris et domini Olavi Martini episcopi Roskildensis super altare beate Marie Magdalene noviter fundato in dicta ecclesia beate virginis Hafnensi venerabilibus dominis decano et capitulo eiusdem ecclesie presentavit. Quam qvidem collationem dicti domini decanus et capitulum cum reverentia qua decuit acceptarunt, ipsum ad ius ipsius altaris vigore dicte collationis sibi quesitum favorabiliter admittentes, talibus forma et conditione adjectis. Primo quod dictus dominus Tidericus in festo beate Marie Magdalene pro eodem altare missam cantandam sive legendam sub matutinalibus

IV s.84

laudibus sine sermone incipiat finiendam. Ita quod in certis festivitatibus, videlicet corporis Christi, dedicationis ecclesie, visitationis Marie, Marie Magdalene, reliqviarum, assumptionis et nativitatis Marie, prefatum capitulum habeat liberam facultatem ponendi reliqvias ecclesie super prelibato altari, et sic quid ibi offertorii et aliarum obventionum in dictis festivitatihus evenerit, totum ex integro cedat capitulo, ipsius domini Tidericus reclamatione aut cuiusvis alterius non obstante, cum is locus una cum ymaginibus ante fundationem ipsius altaris in prescriptis festivitatibus fuerat pro repositione reliqviarum specialiter reservatus. Nec ex nunc sicut ex tunc et futuris temporibus sibi velit sepedictum capitulum ex huius altaris fundationis talisque collationis pretextu prejudicium aliquod generari. Quibus sic enarratis et stipulatis dictus dominus Tidericus se pollicebatur premissa, quantum in se esset, velle firmiter et inviolabiliter observare. Super quibus omnibus et singulis prefatus dominus decanus me notarium publicum infrascriptum cum instantia requisivit, ut sibi super hiis totquot sint nesessaria conficere in publicum instrumentum seu publica instrumenta, totiens quotiens visum fuerit sibi et oportunum. Acta sunt hec anno, indictione, pontificatu, mense, die, loco et hora, quibus supra, presentibus honorabilibus dominis Magno Jacobi et Johanne Tiderici, perpetuis vicariis sepedicte ecclesie beate virginis, testibus ad premissa vocatis ad hoc specialiter et rogatis. Et quia ego Johannes Frost, clericus Ottoniensis dyocesis publicus imperiali auctoritate notarius premissis etc.

Bartholinske Manuskriptsaml. Tidligere trykt i Pontoppidans Annaler II. 634-35.

IV s.85

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 9 16:18:53 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top