eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.94

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 81-82
Nummer: 94


<-Forrige . Indhold . Næste->

94.

29 Feb. 1464.

Biskop Oluf Mortensens Afgjørelse af en Strid, der var mellem de kjøbenhavnske Kanniker og Vikarer angaaende Fordelingen af de Indtægter, der faldt i Kirken.

In nomine domini, amen. Orta siquidem coram nobis Olauo Martini, dei gracia episcopo Roskildensi, inter decanum et capitulum ecclesie beate Marie uirginis Haffnensis ex vna, necnon perpetuos uicarios eiusdem ecclesie de et super litteris et fundacionibus altarium ipsius ecclesie, quas capitulum sub eorum custodia detinebat, necnon super oblacionibus ad summum altare in festis perpetuorum, necnon ad alia priuata altaria racione funerum seu exequiarum prouenientibus et illorum occasione partibus ex altera, materia questionis. Nos auditis et intellectis parcium hincinde proposicionibus, dictis, responsionibus et allegacionibus, consideratisque et pensatis circumstanciarum omnium qualitatibus, communicatoque nobis jurisperitorum infrascriptorum consilio et assensu, nostram diffinitiuam sententiam in scriptis tulimus et promulgauimus in hunc qui sequitur modum. In primis sic diffiniendo pronunciamus, decernimus, ordinamus et declaramus, quod stantibus et saluis ordinacione, disposicione et diuisione bonorum ecclesie et capituli Haffnensis, factis per reuerendum patrem dominum Petrum predecessorem nostrum episcopum Roskildensem pie memorie, domini capitulares et eorum quilibet seorsum, in conscienciis suis medijs eorum prestitis juramentis, omnes et singulas litteras fundacionum et bonorum quorumcunque altarium ecclesie Haffnensis, quas penes se habent coniunctim in capitulo seu alibi diuisim apud quoscunque depositas, in suis veris originalibus nobis uel per nos deputandis ex-hibeant inspiciendas et perlegendas, ac exhiberi faciant: necnon personas quascunque, si quas sciuerint huiusmodi litteras detinentes, habentes seu occupantes, nobis reuelent et nudam veritatem in hoc pandant. Quas litteras inuentas eas ipsis vicarijs excopiatas et registratas tradendo decernimus utriusqne partis custodie sub clausuris canonicorum et vicariorum vnanimiter mancipandas. Item quod vicarij similiter jurent in eorum conscienciis de litteris suis, quas penes se

IV s.81

habent, reportandis et registratis vt supra custodie mancipandis. De oblacionibus autem et alijs obuencionibus ad altaria deuenientibus cum certis moderamine et equitate ita diffinimus, ut omnes oblaciones ad summum et parochiale altaria quocunque casu deuenientes cedant ex integro capitulo, tamquam vero curato, tam in festis canonicorum quam vicariorum, nisi offerens aliter de eis expresse duxerit disponendum. Oblaciones vero racione funerum et exequiarum vndecunque prouenientes ad priuata altaria deuenientes similiter cedant capitulo tamquam vero curato, saluis celebranti cuilibet duobus sterlingis pro laboribus et mora tardioris temporis celebrandi, nisi oblaciones ascendunt duos solidos. Cum autem duos ascendunt solidos, tunc celebrans habebit vnum solidum pro salario suo. Votiua vero quecunque celebrantibus ad manus assignata, vel specialiter ut votiua altaribus imposita, ipsis possessoribus altarium ex integro cedant vna cum salario supradicto. Presentibus ibidem et consencientibus honorabilibus viris, dominis Cristoffero Johannis, decretorum doctore, preposito, necnon Tucone Johannis, Jacobo Petri et Johanne Petri, canonicis ecclesie nostre Roskildensis. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium et premissorum secretum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum in curia nostra episcopali Haffnensi, fferia quarta proxima post dominicam Reminiscere, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto.

Udenpaa: Sententia dominj Olaui Martini, episcopi Roskildensis, lata inter capitulum et vicarios ecclesie Haffnensis. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Seglet fattes. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 61-63.

IV s.82

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor feb 6 21:14:58 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top