eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.93

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 79-81
Nummer: 93


<-Forrige . Indhold . Næste->

93.

28 Feb. 1464.

Biskop Oluf Mortensens Afgjørelse af en Strid mellem Kapitlet i Kjøbenhavn paa den ene Side og Kirkeværger og Sognemænd ved St. Nikolaj Kirke paa den anden Side, angaaende Fisketienden af St. Nikolaj Sogn.

In nomine domini amen. Orta siquidem coram nobis Olauo Martini, dei gratia episcopo Roskildensi, inter capitulum ecclesie nostre beate Marie virginis Haffnensis reos et conuentos ex vna, nec non tutores [et parochianos ecclesie sancti Nicolai], actores, de et super decimis autumpnalibus tempore capture alecium et aliorum pisca[ture prouentuum et illarum occasione] partibus ex altera, materia questionis. Tandem, videlicet die et hora infrascriptis, constitut[is coram nobis venerabilibus viris] dominis Jaspar Henrici, decano, totoque capitulo ecclesie beate Marie predicto, [nec non Gerlagh Floer et

IV s.79

Dankort Lange?] tutoribus, tutorie nomine et pro parte dicte ecclesie sancti Nicolai, [vna cum nonnullis aliis ipsius ecclesie parochianis, nomine] et pro parte omnium parochianorum. Auditis quoque per nos [propositionibus, dictis], responsionibus et allegacionibus nonnullisque priuilegiis ................. . productis ac per nos inspectis, perlectis et diligenter examinatis ................ alitatibus, cognitisque summarie simpliciter et de piano ............... cause et negocii .............. predecessorum nostrorum priuilegiis et indultis, quam ex longissima co ....... ....... Hafnensis ecclesie beate Marie virginis predicte et ipsius capitulo subject ............ occasione piscationis quocunque tempore prouenientes ipsi capitulo per predecess[ores nostros] .... ..... gratiose fuisse perpetuis temporibus possidendas attributas, nec non ecclesiam [beate Marie predictam et ipsum capitulum] per tantum tempus, de cuius inicio seu contrario memoria hominum non [existit] ... ........... huiusmodi singulis annis percipiendi etiam longissima prescriptione ...... [in pacifica possessione et] quiete, quorumcunque reclamatione cessante, donec et quousque dicti tutores [et parochiani ........ se] capitulo predicto opponentes, et in perceptione decimarum huiusmodi impedientes, [reclamabant, asserentes decimas, in] ecclesia sancti Nicolai prouenientes, ecclesie sancti Nicolai de jure cedere debere. Nos itaque pro tr[ibunali sedentes et solum deum pre] oculis habentes, communicato nobis jurisperitorum infrascriptorum consilio et assensu, Christi n[omine invocato, sententiam] nostram diffinitiuam, quam ferimus in hiis scriptis, pronunciamus, decernimus et diffinimus, omnes et s[ingulas decimas alecium], et alias occasione piscationis in quibuscunque parochiis dicti oppidi Haffnensis quomodocunque [prouenientes, ad ecclesiam] predictam et eius capitulum spectasse et pertinuisse ac spectare et pertinere [debere] ...... perpetuis futuris temporibus libere percipiendas, adiudicantes, ipsumque capitulum et ipsorum tutorum, [parochianorum] et quorumcunque aliorum, occasione ipsarum decimarum, oppositionibus, impetitionibus et impedimentis tenore presentium ...... ipsis tutoribus, parochianis et quibuscunque aliis de et super decimis oppositionibus, impetitionibus et impedimentis [predictis] perpetuum silentium imponendo. Presentibus ibidem et consentientibus honorabilibus viris dominis Cristofero Johannis, decretorum [doctore], preposito, nec non Tuchone Johannis, Jacobo Petri, magistro Johanne Olaui et Johanne Petri, canonicis ecclesie nostre Roskildensis. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum, secretum nostrum pre-

IV s.80

sentibus duximus apponendum. Datum in curia nostra episcopali Haffnensi, feria tertia proxima post dominicam Reminiscere, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto.

Udenpaa: Sententia domini Olaui Martini episcopi Roskildensis, lata inter capitulum, tutoros et parochianos ecclesie sancti Nicolai Haffnis. Langebeks Afskrift i Diplom. (»Orig. membr. mutil. af Vor Frue Kirkes Arkiv 1750«). De i Klammer indesluttede Ord ere Dr. Rørdams Forsøg paa at erstatte det manglende. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 59-61.

IV s.81

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor feb 6 20:56:00 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top