eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.9

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 6-7
Nummer: 9


<-Forrige . Indhold . Næste->

9.

9 Avg. 1342.

Niels Buddinge pantsætter til Hans Bug tvende Gaarde i Buddinge for Kappe, Hest og Vaaben.

Omnibus presens scriptum cernentibus Nicholaus dictus Butynge salutem in domino sempiternam. Noueritis, me viro discreto et honesto, exhibitori presencium, Johanni dicto Bwg in vndecim marcis puri argenti cum dimidia teneri et esse veraciter obligatum, videlicet pro panno, equo et armis. Pro qua quidem pecunie summa duas curias meas in Buthinge, vnam silicet, in qua residet quidam Andreas Thoreson, et aliam desolatam ad meridiem sitam, cum omnibus suis attinenciis, silicet agris, pratis, siluis et pascuis, sibi pro quinque marcis puri argenti racione cuiusdam equi prius impigneratas, impignero per presentes, eadem condicione, quod terminus vere solucionis

IV s.6

semper esse debeat in festo beati Martini, et dictus Johannes Buug omnes fructus et prouentus de dictis bonis prouenientes integraliter leuare teneatur, donec dicta bona per me redimantur, in sortem principalis debiti minime computandos. In euius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillo Johannis Skawe per dictum Nikolaum ad hoc rogati presentibus est appensum. Datum anno domini m0. ccc0. xl0. secundo, vigilia beati Laurencii martiris.

Paategnet: Bwdinghæ oc Mørkøwæ. Orig. paa Perg. i Arne Magn. danske Dipl. Seglene ere tabte. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 9-10.

IV s.7

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør jan 25 10:18:46 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top