eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.89

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 76-77
Nummer: 89


<-Forrige . Indhold . Næste->

89.

22 April 1463.

Lavrids Byg lejer af Kapitlet en Stenbod i Saltboderne.

Omnibus presens scriptum cernentibus Laurentius dictus Biug, villanus Haffnensis, salutem in domino. Constare volo vniuersis presentibus et futuris, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam tabernam lapideam in Saltbother sitam cum omnibus suis pertinentiis ecclesie beate Marie virginis attinentem, ad dies meos et vxoris mee Johanne, quam pronunc habeo, conductiue accepisse sub conditionibus infrascriptis, primo videlicet quod septem marchas Lubicenses bone monete et bene datiue duobus terminis anni, videlicet tres marchas Lubicenses cum media tempestiue infra pasca et alias tres marchas Lubicenses cum media infra festum sancti Michaelis archangeli tutori ecclesie, qui pro tempore fuerit, pro annua pensione de predicta taberna ego et vxor mea predicta erogemus expedite. Item vnam domum in curia construamus in altitudine duorum soliorum, et constructam in bono statu teneamus, nec non domum lapideam in tecto et muro restauremus et restauratam in esse conseruemus. Item edificia iam constructa et amplius construenda nullo modo vendamus nec quomodolibet alienemus sine consensu et voluntate capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera, que ex mandato principum vel ville ipsi curie imposita fuerint temporibus nostris, absque vlla recompensa soluere teneamur. Predictis articulis vel eorum aliquo non seruatis, litere nobis a predicto capitulo date irrite sint et nullius roboris ipso facto, et eidem capitulo dictam tabernam seu curiam resumendi et reuocandi libera sit facultas. Me vero Laurentio Biug et vxore mea Johanna

IV s.76

de medio sublatis, sepedicta curia et taberna cum omnibus suis edificiis, structuris et meliorationibus vniuersis libere cedat absque impedimento et reclamatione quorumcunque ecclesie supradicte. In cujus rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum videlicet Magni Skriuere, consulis, et Boetii Laurentii presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio, in profesto sancti Georgii martiris gloriosi.

Udenpaa: Recognitio Laurentii Bygh de curia in Saltbodher. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. meddeler, at det første Segl var et Bomærke, det andet var adeligt, men den halve Del deraf borte, det tredie fattedes. Nu fattes de alle.

IV s.77

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 4 20:49:46 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top