eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.85

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 69-71
Nummer: 85


<-Forrige . Indhold . Næste->

85.

20 April 1462.

Jesper Henriksen af Sandager, Dekan i Kjøbenhavn, stifter St. Josts eller de fire Læreres Alter i Vor Frue Kirke.

Omnibus presens scriptum cernentibus Jaspar Henricj de Sandager, decanus Haffnensis, salutem in domino sempiternam. Cum peccatorum veniam et eternam vitam maxime operibus et aliis virtutum exercicijs in hac vita mortalj promererj, sancto euangelio attestante, a misericorde dei filio cuilibet sit promissum, tanto validius opitulantibus sacris desiderijs esse poterit, quanto quis de bonis a domino sibi collatis ad relinquenda pro se ecclesijs et sanctis locis perpetua memorialia magis promptum se reddiderit et deuotum. Hinc est, quod ego Jaspar Henricj supradictus feruore deuocionis accensus ob veniam peccatorum meorum et remedium animarum, mej scilicet et charissimi fratris mej Nicolaj Henricj, necnon dilecti nepotis mej Ericj Nicolaj de Dyrekint, nuper hoc anno crastino purificacionis Marie in ecclesia cathedralj Roskildensi ante altare apostolorum pie memorie defuncti, quia et ipse ad hoc opus perficiendum in remedium anime sue centum marchas in extremis legauerat Lubicenses, necnon ob salutem parentum et consanguineorum meorum et sui, ad honorem et laudem domini nostri Jhesu Cristi et specialiter matris eius Marie virginis gloriose, sanctorum Jodochi, Augustini, Ambrosii et Hieronimi, altare quoddam in ecclesia collegiata beate Marie virginis Haffnensi, in angulo inter altare beate Anne et altare beati Jacobi mediante, de nouo murarj, erigj, construi fecj et fundaui, et presentibus erigo et fundo, et ibidem vicariam perpetuam, accedentibus ad hoc consilio et consensu reuerendj in Cristo patris domini Olaui Martinj, dej et apostolice sedis gracia episcopi Roskildensis, de nouo confirmo et instituo per presentes. Et quia talis institucionis vicaria et diuinus cultus absque congruis stipendiis et emolimentis perpetuari et haberi non poterint quouismodo, ideo ego Jaspar prefatus ad prescriptum altare et eius perpetuacionem de bonis michi a domino collatis et hereditatis paterne successione iuste acquisitis, scilicet tres curias terre Fyonie in prouincia Skambyhæret in parochia et villa Høyrop, vnam scilicet, in qua nunc habitat Hagen, dantem pro annua pensione tria talenta ordej, vnam marcham Lubicensem, vnum modium hutirj, vnum agnum, duas aucas, et quatuor pullos; item vnam aliam curiam ibidem, in qua quondam quidam Jacobus Andree habitauit, dantem precise tantum sicut prefata curia Hagens; item vnam curiam in prefata villa, dantem dimidium alterum talentum ordej dumtaxat, in quo habitat nunc Lasse Arrebo; item vnam curiam in prefata prouincia

IV s.69

in villa Eghens, in qua nunc habitat Jeip Rws, dantem duo talenta ordej cum medio, vnum modium butirj et vnum agnum; item vnam curiam in eadem prouincia vel eciam Lundehæret in villa Blastorp, in qua quondam quidam habitauit Docke nomine, dantem vnum pund ordej cum medio, vnum agnum, aucam et pullum annuatim, cum omnium prefatorum curiarum et bonorum agris, pratis, siluis, campis, piscaturis et omnibus adiacenciis, altis et bassis, humidis et siccis, nullis penitus demptis, de voluntate et consensu serenissimi domini mej regis Cristierni et consiliariorum suorum protunc presentium, do, scoto et ad manus possessionis antedictj altaris libere assigno, vero dominio et iure perpetuo possidendis sub modis et condicionibus infrascriptis. Primo, quod eiusdem altaris collacio et presentacio domino decano Haffnensi perpetuo reseruetur, saluo semper ad tempus vite mee michi iurepatronatus, ita quod dictus decanus eidem altari de ydoneo vicario prouideat, qui iuxta ecclesiam Haffnensem et præfatum altare residenciam faciat personalem. Quod si non fecerit, per eundem decanum dicto altari priuarj poterit, nisi, alio pro ipso officiante, de licencia decani in studio priuilegiato interim studuerit. Item quod idem vicarius, interim quod prefata bona Feonye fuerint situata, nullum habeat procuratorem nisi decanum Haffnensem, quem ob nomen domini nostri Jhesu Cristi et prefate matris eius Marie virginis gloriose deprecor, vt qvantotius poterit prefata bona pro bonis competentioribus in Selandia vel alibj velit permutare. Volo eciam, vt predictus decanus prefata bona inposterum nec sub titulo tuicionis, prouisionis vel procuracionis aut alius quouismodo, ad potestatem, dominium vel manus heredum meorum nunc viuentium faciat deuenire. Cum quod si sic fierit, quod absit, verosimiliter timeretur, quod predictorum bonorum permutacionem potius impedirent, quam in melius in vsum altaris vel ecclesie procurarent. Item dum prefata bona sic fuerint permutata, extunc ea decanus dicti altaris possessori ad manus libere assignet cum plenitudine potestatis priuilegii predicti domini regis gloriosi et huius fundacionis, qui altaris possessor vel vicarius extunc decetero liberam disposicionem et fructuum subleuacionem prefatorum bonorum sic permutatorum obtineat, sicutj alij vicarij liberiores ecclesie beate Marie virginis collegiate, nisi duntaxat, quod si non poterit per se disponere, decanum habeat procuratorem et non alium, qui et tune sic et semper prefato vicario de predictis bonis satisfaciat vel dominus episcopus de consilio capituli Haffnensis procuratorem alium ordinabit. Item quod idem vicarius ad dictum altare duas missas, vnam scilicet de sancta cruce cum officio: Nos autem, et de beata

IV s.70

Maria virgine gloriosa cum officio: Salue sancte parens, vel alio iuxta ratum temporis alternatis vicibus cantandas omni tercia feria, sic scilicet quod in vnius ebdomade tercia feria de sancta cruce et in immediate ebdomade tercia feria de beata virgine, et sic reiterando de sancta cruce et beata virgine, modicum scilicet ad mediam horam vel maius ante septimam de mane, vel ante mediam horam post septimam cantabit. Sic eciam, quod quando de sancta cruce celebrabit, collectas secretas et complendas de beata virgine et pro defunctis cantabit. Et cum cantauerit de beata virgine collectas, secretas et complendas, cantando de sancta cruce et pro defunctis perpetuo celebrabit. Item aliam missam omni sexta feria iuxta horam septimam, vt scriptum est, de sancta cruce legendo cum collectis, secretis et complendis de beata virgine gloriosa et pro defunctis perpetuo eciam celebrabit. Item quod idem vicarius processiones et maiores horas singulis diebus dominicis et festiuis teneatur visitare, nisi officialis fuerit vel rector alicuius ecclesie parochialis, tunc eum non desidero, neque volo rigorose per hunc articulum aggrauare, attamen semper teneatur officium peragere, pro quo vna cum aliis vicariis fuerit annotatus. Item quod idem vicarius post mortem die obitus mei anniuersarium meum, fratris mej et Ericj Nicolaj prescriptorum in choro Haffnensi de quatuor skelinggrot, duo skelinggrot inter canonicos, decemocto grotte inter vicarios reliquos, sex grotte inter pauperes, qui anniuersario nostro interfuerint, per procuratorem capituli, cui prefatus vicarius ipsos quatuor solidos grossorum presentabit, distribui faciat annuatim. In quorum, donacionis, scotacionis, assignacionis et fundacionis testimonium sigillum meum vna cum sigillis nobilium ac discretorum virorum, scilicet domini Johannis Oxe, domini Joachimi Griis, militum, domini Nicolaj Matthie, canonicj Ripensis, Barquardj van Hamelen et Andree Nicolaj, proconsulum Haffnensium, presentibus est appensum. Scriptum Haffnis feria tercia pasche, anno domini Mcdsexagesimosecundo.

Collationata et auscultata est hec presens copia per me Petrum Schioldum, auctoritate apostolica notarium publicum, et fideliter scripta et concordat cum suo originalj de verbo ad verbum, quod protestor manu mea propria.

Samtidig Afskrift blandt de Arne Magnæanske danske Diplomer Fasc. 4 Nr. 2 paa Univ. Bibl. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 55-59.

IV s.71

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 3 21:57:53 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top