eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.8

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 5-6
Nummer: 8


<-Forrige . Indhold . Næste->

8.

26 Jan. 1340.

Hertuginde Ingeborg skjænker Kjøbenhavns Kapitel Asminderød Kirke til et Skolepræbende.

Omnibus presens scriptum cernentibus Ingiburgis dei gracia ducissa Swecie, Hallandie et Samsø, salutem in domino sempiternam. Vt cultus diuini nominis amplietur et clerus eidem seruiens merito et munere augeatur, constet vniuersis presentibus et futuris, quod nos nomine nostro et liberorum nostrorum presentibus presentamus ad manus dilectorum nobis in domino decani et capituli ecclesie Hafnensis ecclesiam Asmunderuth pro scolastria dicte ecclesie Hafnensis, ad

IV s.5

laudem virginis gloriose, ipsam ecclesiam perpetue annectentes, ac renunciantes juri nostro et heredum seu liberorum nostrorum in dicta ecclesia, quod nobis et ipsis tytulo regio, vel conswetudine, vel quouis alio modo, actenus in ipso competebat. Prouiso quod annuatim per scolaticum ecclesie Hafnensis, qui est et pro tempore fuerit, pro anima dilecti domini et mariti nostri karissimi domini Kanuti, quondam ducis Hallandie et Samsø pie memorie, fiet anniuersarium in profesto sancte Petronille virginis in choro, canonicis presentibus, cum vigiliis nouem lectionum et missa animarum sollempniter et deuote. Item quod omni die sabbati in missa, que dicitur prime, specialia fiant suffragia pro anima eiusdem domini nostri ducis et animabus progenitorum suorum et pro nostra ac liberoruni nostrorum valitudine et salute. Item quod in capella beate virginis ibidem ter celebretur in ebdomada missa hoc modo, scilicet prima de domina nostra, secunda de omnibus sanctis, cum collecta pro anima dicti domini nostri ducis in ambabus, in tercia pro defunctis. Item quod flat specialis collecta pro nobis, viuentibus nobis, in summa missa ad summum altare chori singulis diebus, exceptis summis et duplicibus festis, et post mortem nostram fiat collecta specialis pro anima nostra post collectam domini ducis assequenter. In cuius rei testimonium et memoriam firmiorem presentes literas sigillo nostro duximus robarandas. Actum et datum anno domini m0. c0 c0 c0. quadragesimo, in crastino conuersionis sancti Pauli.

Paategnet: Litera super annexione ecclesie Asmunderødh ad scolastriam Haffnensem. Orig. paa Perg. i Arne Magn. danske Dipl. Seglet i grønt Vox med Indskrift: + S' INGBVRGIS DEI GRACIA DVCISSA SWCIE HALLANDIE ET SAMSØ. Tr. i Sv. Dipl. IV, 697-98 og Rørdam, Kirker og Klostre, T., 8-9.

IV s.6

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør jan 25 10:11:05 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top