eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.78

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 62-64
Nummer: 78


<-Forrige . Indhold . Næste->

78.

14 Feb. 1459.

Pavebrev om Roskilde og Kjøbenhavns Kapitlers Jurisdiktion.

Pius episcopus, seruus seruorum Dei, ad futuram rei memoriam. Vt ea, que honorem et vtilitatem ecclesiasticarum personarum con-

IV s.62

cernere dinoscuntur et hactenus pacifice obseruata sunt, firmiter obseruentur jn futurum, libenter, cum a nobis petitur, fauorem apostolicum impartimur. Sane pro parte dilectorum filiorum decani, prepositi, archidiaconi et cantoris Roskildensis, ac etiam decani beate Marie Hafnensis, Roskildensis dyocesis, ecclesiarum, nobis nuper exibita petitio continebat, quod tam ipsi, quam eorum predecessores, a centum annis, ac tanto tempore citra, quod in contrarium memoria hominum non existit, in pacifica possessione, uel quasi exercendi jurisdictionem ordinariam ipsorum cuilibet in suo districtu, per totam dyocesim Roskildensem deputatam in visitando ecclesias et loca sibi subjecta, ac procurationes, ratione visitationis predicte recipiendo, hactenus fuerunt, et existunt, et principue quoad jurisdictionem ordinariam legitime a dicto tempore citra prescriptam, ac eis et predecessoribus predictis competentem et concurrentem per viam preuentionis cum episcopo Roskildensi pro tempore existente, in cuiuslibet eorum districtu, in excommunicando, absoluendo crimina et excessus, videlicet incestum, perjuria, adulteria, defloracionis virginum, ac etiam delicta publica puniendo, et suos officiales seu prepositos ad hoc deputandos et committendos. Quare, pro parte dictorum decanorum, prepositi, archidyaconi et cantoris nobis fuit humiliter supplicatum, vt pro suorum jurium conseruacione, jurisdictioni hujusmodi robur apostolice confirmacionis adjicere, aliasque in premissis oportune prouidere, de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui vnicuique jus suum illesum preseruare intendimus, huiusmodi supplicacionibus inclinati, jurisdictionem potestatis huiusmodi, ac omnia jura eisdem decanis, preposito, archidiacono et cantori, in premissis, et circa ea quomodolibet competencia, quatenus in illorum possessione, vt prefertur, sint, auctoritate apostolica, tenore presencium, approbamus et confirmamus. Decernentes extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam, quiuis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Non obstantibus constitucionibus et ordinacionibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino huius liceat hanc paginam nostre approbacionis et decreti jnfringere vel ei ausu temerario contraire, siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Senis anno incarnacionis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono sexto decimo kalendas Marcii pontificatus nostri anno secundo.

Indført i et Notarialinstrument i Geh.-Ark. af 7 Sept. 1487 paa Opfordring af Kannik Niels Nielsen i Roskilde. Notarens Navn: Johannes Bartholomei, clericus

IV s.63

Roskildensis dyocesis. Udenpaa: Instrumentum seu transumptum confirmacionis sedis apostolice super jurisdictione ordinaria domini decani Haffnensis etc.

IV s.64

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 2 18:43:23 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top