eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.76

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 61-62
Nummer: 76


<-Forrige . Indhold . Næste->

76.

Omtrent 1458.

Pave Calixtus III beskikker 2 Biskopper til Voldgiftsmænd i en Strid mellem Kantoren i Kapitlet og Roskilde Domkapitel.

Galistus episcopus, servus servorum dei, venerabilibus fratribus Slesvicensi et Arusiensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Significavit apostolatui nostro dilectus filius Olavus Johannis, cantor collegiate ecclesie beate Marie Hafnensis, canonicus Roskildensis, quod dilecti filii decanus et capitulum Roskildensis ecclesie super ceteris pecuniarum summis solvendis ac qvampluribus aliis sibi per eas illatis gravaminibus et molestiis fatalibus, legitima apellatione per ipsum Olavum ad nos et apostolicam sedem interposita nondum deserta, minantur eidem. Et qvia sicut prefati Olavi assertione didicimus, regnum Dacie, infra cuius limites dicta Roskildensis ecclesia et capitulum consistant, vadis hinc inde circumfluatur marinis, qvod plerumque faciliter adiri certis temporibus vel ad extranea transfretari littora neqveat, qvo propterea in viarum deductionibus, viarum prolixitatibus et discriminibus multiplicibus sepius contingentibus, partes in iustitia sepe fraudari contingat. Nobis humiliter Olavus prefatus supplicavit, qvatenus sibi in premissis de remedio oportuno providere misericorditer dignaremur. Qvocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus et committimus, qvatenus vos vel unus vestrum, postqvam pro parte Olavi prefati fueritis reqvisiti, per vos seu alium seu alios vocatis, qvi propterea fuerint evocandi, id qvod decreveritis

IV s.61

firmiter observari. Contradictores qvoslibet et rebelles per censuras ecclesiasticas et alia iuris remedia appellatione postposita compescendo, invocato ad hec, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Testes vero, si gratia, odio vel favore subtraxerint se, facientes censura simili testimonium perhibere veritati. Non obstante etc.

Scriptores rerum Danicarum VIII. 392.

IV s.62

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 2 18:22:42 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top