eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.62

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 50-51
Nummer: 62


<-Forrige . Indhold . Næste->

62.

4 Juli 1453.

Afladsbrev til St. Peders Kirke.

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis, ad quo[rum noticiam hec] littere peruenerint, Two dei gracia archiepiscopus Lundensis, Swecie primas et apostolice sedis legatus, Olauus Roskyldensis, [Henni]chinus Ottoniensis, Johannes Arusiensis, Gunnarus Hamarensis, Benedictus Skarensis et Kanutus Vibergensis, eadem gracia ecclesiarum episcopi, salutem et continuum incrementum celestium graciarum, gratum deo obsequium impendere credimus, quoties fideles suos ad pietatis opera excitamus. Cupientes igitur, vt ecclesia beati Petri apostoli Haffnensis, Roskildensis dyocesis, congruis habeatur reuerencia et honore,

IV s.50

omnibus igitur vere penitentibus et confessis, qui dictam ecclesiam causa deuocionis, peregrinacionis seu oracionis visitauerint, missas, predicaciones aut alia diuina officia jn ea audierint, sepulturis mortuorum ibidem jnterfuerint, corpus diuinum uel oleum sacrum, dum jnfirmis portantur uel reportantur, sequtj fuerint, uel qui cimiterium ipsius ecclesie pro animabus omnium defunctorum exorando circumierint, aut qui pro statu nostro felici et tranquilla pace ecclesiarum nostrarum tociusque cristianitatis deum deprecatj fuerint, seu qui in serotina pulsacione campane more Romane ecclesie anglicam salutacionem flexis genibus dixerit trina vice, vel qui ad fabricam dicte ecclesie seu quiuis eius ornamenta melioranda manus porrexerint, quilibet admittentes, quociens premissa seu premissorum aliquid deuote fecerint, tociens de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dierum jndulgencie de jniunctis eis penitenciis singuli nostrum misericorditer in domino relaxamus nostri Olauj Roskildensis episcopi prefati consensu ad hoc specialiter accedente. Datum Haffnis anno domini mcdl tercio feria quarta jnfra octauas visitacionis Marie nostris sub sigillis.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Kun det andet Segl er godt bevaret.

IV s.51

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor jan 30 20:36:51 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top