eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.53

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 42-45
Nummer: 53


<-Forrige . Indhold . Næste->

53.

Før 1450.

Statuter for de evige Vikarers Kapitel ved Vor Frue Kirke.

Nota, istos articulos infra scriptos seruabunt perpetui vicarij in ecclesia Haffnensi.

Primo, quod habeant bonam concordiam et iustam conuersacionem inter se, sicut decet sacerdotes et ministros Cristi. Siquis

IV s.42

in hoc per inobedientiam contrarius et rebellis exstiterit, emendet secundum relacionem omnium fratrum, quod si non fecerit, accusent eum coram capitulo maiori.

Item, si quis celebrauerit, quando fuerit sermo tam in choro quam in patrocinijs altarium, et impedit audientes verba dei, soluat iiij grossos.

Item, si quis celebrauerit sub processione tam quotidiana quam solenni uel tempore offertorij, emendet totidem, quod omnis celebrans finiat missam suam ante processionem et tempus offertorij, ne fiat transitus angustus in processione, et ne impediatur populus ab oblacione.

Item, nullus incipiat cantando missam in ecclesia, antequam alter cantans finierat Agnus dei, preter altare parochiale, super quod nichil iuris habemus, soluat iiij grossos.

Item, stabunt perpetui vicarij in choro et ibunt in processione et sedeant in prandijs secundum etatem perpetuitatis sue.

Item, siquis denotatus fuerit ad officiandum uel regendum in choro, et neglexerit venire, pro qualibet hora soluat album.

Item, si quis summam missam omiserit, dabit lagenam trauisij. Si ewangelium uel apostolam, soluat iiij grossos 1).

Item, conueniant omnes semel in omni mense ad tractandum honorem ecclesie et propter bonum concordie, ut corrigantur negligentes et remissi in officio suo exponant suam emendam. Siquis admonitus fuerit et non venerit ad conuentum infra primam horam, soluat bonum grossum, si non fuerit in legitimo impedimento.

Item, quod nullus releuet secreta nostra laicis aut alicui persone. Siquis super hoc reus inuentus fuerit, emendet et soluat lagenam sereuisie.

Item, perpetuus vicarius, qui fuerit iunior, semper erit hostiarius et pincerna noster, quando conuenerimus, donec alter nouus aduenerit. Quod si omiserit, soluat grossum, et penultimus teneat officium ministrando.

Item, siquis nostrum pro distribucionibus percipiendis chorum intrare voluerit, matutinas antequam prima lectio, missam antequam epistola, vesperas antequam tercium Gloria patri intrare maxime se procuret; matutinas ante laudes, missam ante Agnus dei, vesperas ante reditum chori, finito Gaude Maria, si quidquam participare voluerit, nullatenus exeundo.

__________

1) Denne sidste Sætning er tilføjet med en anden Haand.

IV s.43

Item, si duo uel plures fuerint officiantes uel vicarii ad idem altare, inter se concordabunt de horis celebrandis. Sed in concursu preferatur senior in collacione, atque in exsequiis patrocinijs et dedicacionibus alternatis vicibus singula onera supportabunt, et totum offertorium cedat communi carban 1) vicariorum, deductis inde expensis iuxta laudabilem consuetudinem ecclesie faciendis.

Item, in fundacione cuiuslibet vicarie concordandum est a prioratu fundaciones super ornamentis et ceteris paribus senior preferatur in eisdem.

Item, siquis nouus perpetuus vicarius effectus ad collegium nostrum appositus fuerit, antequam quidquam nobiscum percipiat, faciat omnibus fratribus petanciam 2) suam de tribus ferculis et bona lagena cereuisie, prima de salsatis cibarijs, secunda de carnibus recentibus cum sobicio, tercia et ultima de recentibus assatis 3) carnibus cum butiro et caseo, que primo mense apponantur. Item habeat suppellicium et almucium 4) et intret chorum nobiscum onera et officia singula ut moris est obseruando etc. in toto particeps perseueret dando florenum Reynoldensem.

Quando aliquis nostrum decesserit, tunc quilibet viuencium vnam missam pro anima ipsius celebret uel celebrare faciat, antequam vtatur carnibus manducandis.

Item, quando aliquis fratrum prolixo languore infirmatur, tunc omnes fratres incolumes duo post duos, quotquot sunt, duas missas in omni septimana coram altari suo, donec conualuerit, legere teneantur.

Item, nullus fratrum loquatur sine licencia prioris uel nisi finito sermone alterius loquentis sub pena duorum denariorum immediate soluendorum, et si hoc statim non fecerit, soluat duplum.

Item, vicarius absens habebit in capitulo nostro procuratorem vnum vicarium et non alium, qui non solum pro ipso respondeat, sed et satisfaciat et cum hoc habeat ordinacionem bonorum prebende sue.

Item, quilibet frater non residens omni anno soluat duos solidos grossorum pro absencia sua infra festum Dionisij, uel soluat duplum.

Item, si quis non venerit ante exitum cimiterij, quando faciamus processionem pro aliquo mortuo, careat dimidia porcione

__________

1) Betydningen af disse Forkortelser kjendes ikke. Jfr. S. 46: carbanan.

2) D. e. Gjæstebud.

3) D. e. stegt.

4) Et Klædningsstykke, hvormed Kannikeren bedækkede Hoved og Skuldre.

IV s.44

istius funeris. Similiter in missa animarum, si non venerit ante incepcionem epistole.

Item, siquis non venerit ad vigilias alicuius mortui, antequam dicatur: Dirige domine, careat eciam dimidia porcione.

Orig. Optegnelse i Geh.-Ark. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 49-51.

IV s.45

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jan 29 20:24:41 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top