eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.46

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 37-38
Nummer: 46


<-Forrige . Indhold . Næste->

46.

28 Sept. 1441.

Mikkel Vinnere, perpetuus vicarius i Kjøbenhavn, stadfæster sin Faders, Lavrens Vinneres, Gave af Jordegods i Mørkhøj og Buddinge til Oprettelse af et St. Olufs Alter i Vor Frue Kirke.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Michael Winnere, perpetuus vicarius ecclesie beate Marie virginis Haffnis, Roskildensis dyocesis, salutem in domino. Notifico omnibus et singulis, quorum interest uel quomodolibet intererit in futurum, quod Laurencius Winnere, pater meus pie memorie, quondam ante vigintiquatuor annos certa bona sua, ei cum vzore sua dilecta Margareta, mea matre, ex heriditate aui mei Hans Dulmen 1), ciuis Haffnensis, et Katherine eius vxoris, mee auie, per eorem mortem deuoluta, in Mørkøwe et Budhinge, parochie Gladsaxe in Støffuenshæreth, sita, videlicet vnam curiam in Mørkøwe, in qua habitat Johannes Platz, et duo pund annone cum aliis minutis, et aliam ibidem, in qua habitat Jacobus Platz, et dat vnum pund. Item in Budhinge vnam curiam, et solet dare iiij pund et iam dat duo pund, in qua habitat Ostradus. Item tria fierdinge desolata, et de quorum quolibet datur j pund; duo illorum fierdinge habet Jacobus Nicholai, et Paulus Jone habet j fierding. Ad ereccionem et fundacionem altaris sancti Olaui in prefata ecclesia beate Marie virginis Haffnis animo deliberato et bona voluntate donauit et appropriauit. Quasquidem donacionem et appropriacionem ego Michael prefatus, prefati patris mei Laurencii Winneres vnicus et proximus atque indubitatus heres, ratificaui, confirmaui, ratifico et confirmo per presentes, sine quacunque contradiccione per me uel nomine meo inposterum facienda. In quarum ratificacionis et

__________

1) Jfr. 1ste Bind, S. 102, 104, hvor »pueri Hans Dulmen« anføres som Ejere af tre Grunde i Kjøbenhavn.

IV s.37

confirmacionis testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum Arnoldi Cruze, proconsulis, Johannis Wat, Bertoldi Qwatz, Johannis Jwdhe et Jacobi Petri, consulum dicti opidi Haffnensis, presentibus est impressum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo, profesto sancti Michaelis archangeli, sigillis sub prefatis.

Udenpaa: Bwddinghe oc Mørkøwæ. Orig. paa Perg. i Konsist. Arkiv. Af Seglene findes endnu fem. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 43-44.

IV s.38

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons jan 29 18:52:19 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top