eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.435

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 455-456
Nummer: 435


< Forrige . Indhold . Næste >

435.

27 April 1531.

Dekanen Klavs Gjordsen meddeler Hr. Anders Jensen Kollats paa St. Josts eller de fire Læreres Alter med tilhørende Vikarie i Vor Frue Kirke.

Nicolaus Gørizsse, decanus Haffnensis, dilecto nobis filio domino Andree Joannis, presbitero Roschildensis diocesis, paternum affectum

IV s.455

in Domino cum salute. Tue probitatis ac virtutum merita, quibus apud nos fide digno commendaris testimonio, nos sollicitant et inducunt, ut personam tuam prosequamur favore gratie specialis. Eapropter premissorum meritorum tuorum intuitu, altare sancti Jodoci alias quatuor doctorum et vicariam eiusdem in ecclesia collegiata Haffnensi, vacantem pro obitum cuiusdam domini Calixti Petri, pie memorie presbiteri, ultimi et immediati possessoris eiusdem, una cum omnibus suis juribus, fructibus, proventibus, redditibus et obventionibus quibuscunque, quorum quidem altaris de vicarie merum jus patronatus et collatio, quotiens vacare contigerit, ad nos nostrosque successores decanos ecclesie predicte Haffnensis dinoscitur pertinere, tibi tanquam bene merito in nomine Domini conferimus, investientes te per bireti nostri impositionem presentialiter et eisdem. In quarum collationis et investiture testimonium sigillum nostri decanatus presentibus inferius est appensum. Datum Haffnis anno incarnationis dominice m. d. xxxi, quinta feria post festum divi Marci evangeliste.

Orig. paa Perg. i Arn. Magn. danske Dipl. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 194-95.

IV s.456

< Forrige . Indhold . Næste >

Opdateret: søn apr 6 12:43:04 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top