eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.42

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 33-34
Nummer: 42


<-Forrige . Indhold . Næste->

42.

26 Feb. 1436.

Biskop Johannes af Roskilde stadfæster Mag. Knud Nielsens og Hr. Svend Vestenskovs Gave til St. Povels Aiter i Vor Frue Kirke og de til Gaven knyttede Betingelser.

Vniuersis, quorum interest vel interesse poterit quomodolibet in futurum, Johannes, dei gratia episcopus Roskildensis, salutem et continuam in domino caritatem. Cura pastoralis officii hoc exigit, ut hiis, que decorem domus domini ............. concernunt ..... teneamur ............. diuinum cultum ....... ...... facilem præbere consensum. Cum igitur felicis recordationis ....... et aliorum .... feruore deuocionis accens ........ diuini cultus ampliationem quoddam altare videlicet sancti Pauli ................... potuit idem altare sic per ipsum erectum et ................... honorabiles viri domini magister Kanutus Nicolai et Sweno de Westenskow ..... [feruore deuocionis] accensi antedictum ..................... uerunt. Ad cuius do .... predictus magister Kanutus ......... residencie ......... idem magister Kanutus ................ suus de fabrica ecclesie beate virginis antedicte justo emptionis titulo habuerunt. Item ............ Sweno .... in platea Nørregade ad orient[em] Haffnis sitam de eadem ecclesia beate virginis justo emptionis titulo acquisitam .... suarum ..... et benefactorum eorundem donauerunt, scotauerunt et assignauerunt eidem altari sancti Pauli perpetuo possidendam, tali condicione, quod ...... canonicus, qui pro tempore fuerit sacrista ecclesie Haffnensis, prenominatum altare sub ordinatione sua habeat, redditusque ab eisdem curiis emergentes ad usum suum subleuet ...... hebdomada tres missas ad dictum altare celebrari faciat, nec non tria anniuersaria v[irorum] predictorum magistri Kanuti ...... et domini Swenonis quodl ......... faciet perpetuis temporibus annuatim celebrari. Idcirco predicti magister Kanutus et dominus Sweno nobis humiliter supplicauerunt, quatenus sepedictum altare .............. sacristie Haffnensi annectere et predictam dotationem confirmare auc-

IV s.33

toritate ordinaria dignaremur. Nos igitur justis eorum peticionibus inclinati predictum altare officio sacristie Haffnensi annectimus et incorporamus, predictique altaris fundationem, dotationem et annexionem auctoritate ordinaria confirmamus perpetue duraturas. In quarum fundationis, dotationis et annexionis ......... rei euidentiam firmiorem sigillum nostrum vna cum sigillis venerabilis capituli nostri Haffnensis et ciuitatis eiusdem, nec non antedictorum magistri Kanuti et Swenonis Westenskows ........ presentibus duximus appendendum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo sexto, dominica qua cantatur Inuocauit.

Langebeks Afskrift i Dipl. (»Orig. membr. valde lacer. et mutilum af Vor Frue Kirkes Arkiv. 1750«.) Rørdam, Kirker og Klostre, T., 40-41.

IV s.34

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir jan 28 20:07:12 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top