eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.41

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 31-33
Nummer: 41


<-Forrige . Indhold . Næste->

41.

6 Dec. 1434.

Hans Kortsen, Kannik i Kjøbenhavn, stifter et Alter i Vor Frue Kirke, indviet St. Markus og St. Lukas og Anianus Bisp, hvortil lægges Skomagerlavets Messe.

Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes Conradi, canonicus Haffnensis, salutem in omnium saluatore. Cum peccatorum veniam et eternam vitam misericordie operibus et alijs virtutum exercicijs in vita mortali promereri, sacro attestante ewangelio, a misericorde dei filio cuilibet sit promissum, tanto validius opitulantibus

IV s.31

sacris desiderijs effici poterit, quanto quis de bonis sibi a deo collatis ad relinquenda post se ecclesijs et sanctis locis perpetua memorialia magis promptum se reddiderit et deuotum. Constare igitur volo vniuersis, quod ego Johannes Conradi predictus, feruore deuocionis accensus, ob remedium amine mee, parentum et progenitorum meorum, ad honorem domini nostri Jhesu Cristi et laudem gloriose virginis matris eiusdem sanctorumque Marci et Luce ewangilistarum necnon sancti Aniani episcopi, quoddam altare in ecclesia beate Marie virginis Haffnensi, Boskildensis dyocesis, ex consensu et voluntate reuerendi in Cristo patris ac domini, domini Johannis dei gracia episcopi Roskildensis, et dilecti capituli sui Haffnensis, proprijs meis sumptibus fundare propono, ad cuius altaris dotacionem et ministerium dono, scoto et assigno inter viuos curiam meam cum domo lapidea, edificijs et omnibus pertinencijs suis in platea Thydeschemannæ gade Haffnis sitam perpetuo possidendam, quam quidem curiam jure hereditario, quo ad vnam partem et aliam partem a veris coheredibus meis justo empcionis titulo acquisiui, prout in litteris super hoc confectis plenius continetur, condicionibus infrascriptis super seruandis. Primo quod tutores ecclesie beate virginis predicte, qui pro tempore fuerint, prouisionem et ordinacionem habeant predicte curie necnon vicario eiusdem altaris duas marcas argenti duobus terminis anni, scilicet festis Passche et Michaelis, expedite soluant annuatim, atque anniuersarium meum et parentum meorum cum vigilijs et missa in choro Haffnensi de duobus solidis grossorum semel in anno faciant perpetuis temporibus celebrari, residuique redditus de dicta curia prouenientes fabrice cedant ecclesie supradicte. Ad cuius eciam altaris dotacionem officium sutorum ville. Haffnensis coram antedictis, venerabili in Cristo patre domino episcopo Roskildensi, capitulo et consilio Haffnensi, duas marcas argenti predicti altaris vicario ad huiusmodi altaris ministerium promisit singulis annis soluendas, et ad hoc perpetuis temporibus faciendum se coram antedictis dominis sponte et voluntarie obligauit. Item quod dicti altaris vicarius, qui pro tempore fuerit, ad dictum altare quatuor missas qualibet ebdomada perpetuis temporibus celebrabit vel faciat celebrari, et chorum cum alijs perpetuis vicarijs visitare, atque officia et onera debita adimplere teneatur. Item jus prouisionis, institucionis et collacionis dicti altaris ad capitulum Haffnense spectare volo, jure vero patronatus michi, quam diu vixero, et post mortem meam officio sutorum ville Haffnensis, dummodo ex consensu capituli Hafnensis fiat, perpetuis temporibus reseruato. Quod autem hec littera cum suis condicionibus firma memoria

IV s.32

teneatur, ipsam secreto reuerendi in Cristo patris, domini Johannis episcopi Roskildensis, nec non sigillis venerabilis capituli et ville Haffnensis, meo, Martini Clawesson villani Malmogensis, et Petri Johannis diaconi feci communiri. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo tricesimoquarto, ipso die sancti Nicolai episcopi et confessoris.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Af Seglene mangler Biskoppens. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 38-40.

IV s.33

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man jan 27 21:06:13 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top