eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.370

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 381-382
Nummer: 370


<-Forrige . Indhold . Næste->

370.

31 Juli 1520.

Dekanen M. Knud Valkendorf og Kapitlet i Kjøbenhavn overdrager Præsten Hr. Niels Jenssen St. Anne Alters Vikarie i Vor Frue Kirke, der var ledigt ved Mag. Haagen Pellesens Død.

Canutus Walckendorp, artium magister et decretorum baccalaureus, decanus Haffnensis, totumque capitulum ibidem, dilecto filio domino Nicolao Johannis, presbitero et in artibus baccalaureo, primum affectum in Domino cum salute. Tue probitatis ac virtutum merita, quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos solicitant et

IV s.381

inducunt, vt personam tuam prosequamur fauore gratie specialis. Eapropter premissorum meritorum tuorum intuitu perpetuam vicariam ad altare sancte Anne in ecclesia nostra collegiata beate Marie virginis Haffnis per obitum cuiusdam magistri Haquini Pellessen, vltimi et immediati possessoris eiusdem, de iure et de facto vacantem, cuius collatio ad nos de iure dinoscitur pertinere, vna cum omnibus et singulis dicte vicarie iuribus, redditibus, fructibus, prouentibus et obuentionibus quibuscunque, in nomine Domini conferimus, teque per birreti inpositionem presentialiter inuestimus de eadem. In quarum collationis et inuestiture testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus est appensum. Datum Haffnis in profesto ad vincula Petrj, anno domini mdxx0.

Udenpaa: Collacio super vicaria sancte Anne in ecclesia Haffnensi. Orig. paa Perg. i Konsist Arkiv. Seglet mangler. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 166-67.

IV s.382

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre mar 28 18:59:49 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top