eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.359

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 368-370
Nummer: 359


<-Forrige . Indhold . Næste->

359.

22 Sept. 1517.

Den pavelige Legat Arcimbolds Bekræftelse og Udvidelse af Biskop Lage Urnes Stadfæstelsesbrev paa Oprettelsen af en Gudstjeneste for St. Nikolaj Alter i St. Nikolaj Kirke. Jfr. Nr. 350.

Johannes Angelus Arcimboldus, juris vtriusque doctor, prepositus de Arcisate, sedis apostolice prothonotarius, ac sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Leonis diuina prouidentia pape decimi referendarius domesticus, nec non in Coloniensi, Treuerensi, Saltzburgensi, Bremensi, Bisuntinensi et Vpsalensi prouintiis, earumque et in Cameracensi, Tornacensi, Morinensi, Attrebatensi, Caminensi, et Misnensi ciuitatibus et diocesibus, Datieque et Noruegie reguis cum potestate legati de latere, nuntius et commissarius, vniuersis et singulis presentes literas inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad ea ex iniuncto nobis legationis officio libenter intendimus, que ad diuini cultus augmentum tendere dinoscuntur, et illis, que propterea facta et ordinata existunt, cum a nobis petitur, fauoris nostri dona impartimur, ac Christi fideles cunctos ea, que pro salute animarum rite ordinata et concessa sunt, vt illibata persistant, nostre confirmationis robora ad pia opera exercenda frequenter inuitamus, vt per hec salutem ipsam ab omnibus desideratam auxiliante Domino facilius valeant adipisci. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilectorum nobis in Christo fratrum et sororum confraternitatis sancte Katherine opidi Haffnensis, Roschildensis diocesis, ac parochianorum et vtriusque sexus incolarum parochialis ecclesie sancti Nicolai dicti opidi Haffnensis, quod ipsi ad laudem et gloriam omnipotentis Dei et salute

IV s.368

animarura suarum, vnanimi omnium et singulorum confraternitatis et parochianorum ac incolarum predictorum consilio et assensu, vnam missam in honorem venerabilis sacramenti, sub officio Cibauit etc., in dicta ecclesia parochiali sancti Nicolai et coram altari eiusdem sancti Nicolai in eadem ecclesia silo, singulis quintis feriis cum ludo in organis decantandam, ac cum processione intra dictam ecclesiam in perpetuum fienda fundarunt et instituerunt; atque reuerendus in Christo pater dominus Lagho, Dei et dicte apostolice sedis gratia episcopus Roschildensis, auctoritate sua ordinaria, ob prefati venerabilis sacramenti venerationem et venustatem ac confraternitatis et parochianorum ac incolarum huiusmodi totiusque populi dicti opidi Haffnensis deuotionem, premissa solempniter fieri per suas literas patentes gratiose concessit atque indulsit. Nec non vt fratres et sorores predicte confraternitatis ac parochiani siue incole prefati cunctique Christi fideles eo libentius deuotionis causa eisdem singulis quintis feriis, quibus missa huiusmodi decantatur, ac predicta fit processio ad eandem ecclesiam, eo libentius deuotionis causa confluant, omnibus et singulis Christi fidelibus vtriusque sexus vere penitentibus et confessis, misse et processioni huiusmodi cum cereis et aliis luminaribus deuote interessentibus, ac pro dicti altaris sancti Nicolai ornamentorum melioratione et diuini cultus augmento manus adiutrices porrigentibus, vt ex hoc ibidem dono celestis gratie vberius se conspexerint refectos, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum, eius auctoritate confisus, quadraginta dies indulgentiarum de iniunctis eis penitentiis misericorditer in domino relaxauit, prout in eisdem literis suis inferius insertis plenius continetur. Vt autem premissa omnia et singula inconcusse, prout ordinata et instituta sunt, obseruentur, pro parte dictorum fratrum et sororum dicte confraternitatis ac parochianorum et incolarum predictorum nobis humiliter fuit supplicatum, quatenus premissis pro eorum subsistentia firmiori nostre, ymmo verius apostolice, confirmationis robur adiicere, nec non quod fratres dicte confraternitatis aliquem presbiterum secularem ydoneum ad predictam missam decantandam deputare ac eundem ad eorum voluntatem, prout hactenus consueuerint, destituere, ac postquam prefata confraternitas ex contributione Christi fidelium ad pinguiorem deuenerit fortunam, proprium altare in eadem ecclesia sancti Nicolai ad premissa peragenda construere et illud dotare ac cum ornamentis debite prouidere, nec non quod in eadem ecclesia sancti Nicolai bina vice singulis annis anniversaria fratrum et sororum dicte confraternitatis defunctorum coram dicto altari sancti Nicolai seruari facere

IV s.369

possint et valeant, de novo concedere et indulgere dignaremur. Nos igitur, qui diuini cultus augmentum supremis desideramus affectibus, huiusmodi supplicationi fauorabiliter annuentes, institutionem predicte misse ac processionis cum deportatione venerabilis sacramenti intra dictam ecclesiam solempniter obseruande, nec non indulgentias ac subinsertas literas desuper auctoritate ordinaria concessas, quas sanas, integras et illesas, ac omni prorsus vitio et suspicione carentes comperimus, auctoritate apostolica, qua legationis virtute sufficienti facultate muniti fungimur in hac parte, tenore presentium approbamus, laudamus, ratificamus et confirmamus, presentisque rescripti patrocinio communimus, ac ea perpetuis futuris temporibus obseruari volumus, et prefata auctoritate apostolica dictam missam de mane hora sexta decantari et celebrari decernimus per presentes. Supplentes omnes et singulos defectus vicium, non afferentes, si qui forsan interuenerint in eisdem, nec non confraternitatis huiusmodi fratribus predictis, quod ipsi aliquem presbiterum secularem ydoneum, quem maluerint, ad eam missam decantandam recipere et sub condigno stipendio deputare, ac ipsum, quociens voluerint, destituere, et alium loco sui recipere, et altare construere, et illud dotare ac ornamentis debitis providere, sine tamen preiudicio rectoris dicti parochialis ecclesie sancti Nicolai, quando facultas suppetit, ac in sepefata ecclesia sancti Nicolai singulis annis bina vice, videlicet Lune post sancte Katherine et Lune diebus post Corporis Christi festifitates, anniuersaria fratrum et sororum prefate confraternitatis defunctorum cum vigiliis, missis et commendationibus coram dicto altari sancti Nicolai deuote seruari facere libere et licite possint et valeant, auctoritate et tenore predictis concedimus pariter et indulgemus, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Tenor vero literarum, de quibus supra fit mentio, sequitur et est talis (Her er Lage Urnes Brev indført, se ovenfor Nr. 350). In quorum fidem presentes literas fieri sigillique nostri iussimus et fecimus appensione muniri. Datum in dicto opido Haffnensi anno incarnationis dominice millesimo quingentesimo decimo septimo, decimo Kal. Octobris, pontificatus prefati sanctissimi domini nostri pape anno quinto.

Approbamus Jo. Ang. Com.

Jo. Paelsoll de mandato scripsit. Expedita xxv Septembris. Franciscus de Albertis de similli mandato sst (subscripsit).

Io: Ba: Paelsoll.

Langebeks Afskrift i Dipl. (»Orig. membran, i Nikolaj Kirkes Arkiv. 1747«; »et Stykke af Seglet er tilovers i en aflang Blikdaase, hængende i en rød, flettet Snor«). Rørdam, Kirker og Klostre, T., 156-59.

IV s.370

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor mar 27 19:39:32 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top