eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.354

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 360-361
Nummer: 354


<-Forrige . Indhold . Næste->

354.

24 Jan. 1517.

Den pavelige Legat Arcimbolds Indulgensbrev for det kgl. Slotskapel i Kjøbenhavn.

Johannes Angelvs Arcimboldus, juris vtriusque doctor, prepositus de Arcisate, sedis apostolice prothonotarius, ac sanctissimi in Christo patris et dominj nostri dominj Leonis pape decimi referendarius domestiqus, necnon in Coloniensi, Treuerensi, Saltzburgensi, Bremensi, Bisuntinensi et Vpsalensi prouincijs, earumque ac in Cameracensi, Tornacensi, Morinensi, Attrebatensi, Caminensi et Misnensi ciuitatibus et diocesibus, Datieque et Norwegie regnis cum potestate legati de latere nunctius et commissarius, vniuersis et singulis presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam, Sincera feruensque deuotio, quam serenissimus et illustrissimus princeps et dominus, dominus Christiernus, Datie et Norwegie etc. rex, ad sanctam Romanam ecclesiam et predictam sedem apostolicam gerere comprobatur, non indigne meretur, vt illius petitionibus, illis presertim, quas ex deuotionis feruore prodire conspicimus, fauorabiliter annuamus. Hine est, quod nos ipsius supplicationibus inclinati, vt ipse dominus rex ac serenissima et illustrissima domina Elizabeth eius regina, necnon omnes et singuli eorundem vtriusque sexus curiales et omnes aduenientes hodie in rerum natura existentes, ac ipsorum quilibet, aliquod seu aliqua altare seu altaria ad hoc per eos in capella castri regalis Haffnensis, Roskildensis diocesis, situm et sita

IV s.360

eligendum seu eligenda cum suis deuotis orationibus, quas voluerint, deuote singulis quadragesimalibus et alijs diebus, quibus ecclesie vrbis et extra eam per Christi fideles pro consequendis indulgentiis stationum vrbis visitari solent, quoad vixerint, visitando tot et similes indulgentias et peccatorum remissiones consequj valeant et possint, quas consequerentur, si singulis diebus eisdem dictas ecclesias cum eisdem suis deuotis orationibus personaliter visitarent, auctoritate apostolica, qua sufficienti facultate muniti fungimur in hac parte, de spetialis dono gratie tenore presentium concedimus pariter et indulgemus, non obstantibus in contrarium fatientibus quibuscunque. In quorum fidem presentes litteras fieri sigillique nostri iussimus et fecimus appensione muniri. Datum in opido Haffnensi, Roskildensis diocesis, anno incarnationis dominice millesimo quingentesimo decimo septimo, nono Kal. Februarij, pontificatus prefati sanctissimj dominj nostri pape anno quinto.

Jo: Paelsoll de mandato.

(Paa Folden) Her: Vridach. Orig. paa Perg. i Geh.Ark. Seglet er tabt. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 152-54.

IV s.361

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 26 20:05:31 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top