eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.350

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 355-356
Nummer: 350


<-Forrige . Indhold . Næste->

350.

2 Jan. 1517.

Biskop Lage Urne stadfæster St. Katrine Gildes og St. Nikolaj Sognefolks Stiftelse af en Gudstjeneste for St. Nikolaj Alter i St. Nikolaj Kirke.

Lagho Vrne, Dei et apostolice sedis gratia episcopus Roschildensis, ad perpetuam rei memoriam constare volumus vniuersis, quomodo, senescente iam mundo, humane fragilitatis condicio inextricabilibus peccatorum nexibus aggrauatur, vt verificari iam possit propheticus ille sermo: Omnes declinauerunt simul, inutiles facti sunt; propter quod scelerum vltor Deus multis jam plagis, tum bello, tum peste, tum graui morbo, catholicum hoc alioquin vetustissimum Danorum regnum sepius affligi permiserat, sicut ipse ait: Si in iudiciis meis non ambulauerint, et mandata mea non custodierint, visitabo 1) in verberibus peccata eorum; maiori procul dubio vindincta digni sumus, quanto ad expianda dilecta nostra et redimendam offensam divinam necligentiores fuerimus siue tardiores. Etenim misericors pater idem Deus et Dominus noster plus gaudet de vno penitente quam nonaginta nowem iustis. Item prelatus fuit filius minor fratribus omnibus, qui rediit, mortuus est et reuixit etc. Siquidem dilecti nobis filii, fratres et sorores conuivii sancte Katherine ciuitatis Haffnensis nostre diocesis, ac parochiani et vtriusque sexus incole parrochie sancti Nicolai ibidem nuper nobis humiliter exponi fecerunt, quomodo illi, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, et in remedium animarum suarum, vnanimi omnium et singulorum dictorum conviuarum et parochianorum consilio et assensu, vnam missam in honorem venerabilis sacramenti sub officio Cibauit eos etc. coram altari sancti Nicolai episcopi in eiusdem sancti ecclesia ibidem singulis quintis feriis posthac in perpetuum cantandam cum organorum ludo et prosessione intra ecclesiam (cui ipsi ac alii ad hoc deuoti candelas accensas in manibus honorifice deportantes intersint) de nouo fundare ac de nostro consensu erigere deliberarunt. Nos vero eorundem dicti conuiuii fratrum et sororum ac parochianorum piis et iustis supplicationibus paterne et fauorabiliter inclinati, ipsarum misse et processionis fundacionem et nouam institutionem admittimus, approbamus, et presentibus in Domino confirmamus, prouiso, quod huiusmodi processio non fiat nisi deputatis cum plebano ydoneis capellanis siue clericis et precedentibus faculis, ac eorundem conuiuarum et parochianorum multitudine inibi confluente, quodque ipsa processio ecclesie nostre collegiate Haffnensi in nullo afferat preiudicium seu grauamen. Cupi-

__________

1) I Afskriften staar: visitabus.

IV s.355

entes igitur, animos fidelium per stipendia spiritualia, peccatorum remissiones videlicet et indulgentias, ad maiorem deuocionis fauorem excitare, omnibus vtriusque sexus Christi fidelibus vere penitentibus, contritis et confessis, dictis misse et processioni deuote interessentibus, aut prefato altari beati Nicolai ad sui ornamentorum meliorationem ac diuini cultus ibidem augmentacionem manus adiutrices quomodolibet porrigentibus, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum, eius auctoritate confisi, quadraginta dies indulgentiarum de iniunctis eis penitentiis tociens quociens misericorditer in Domino relaxamus. Datum in castro nostro Hiortholm octaua passionis beati Stephani prothomartiris anno domini millesimo quingentesimo decimo septimo, nostro sub secreto presentibus inferius appenso.

Langebeks Afskr. i Diplom. i Geh.-Ark. »Orig. membr. af Nikolaj Kirkes Arkiv 1747«; »sigillum adest«. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 151-52.

IV s.356

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir mar 25 21:45:11 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top