eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.346

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 350-351
Nummer: 346


<-Forrige . Indhold . Næste->

346.

7 Juni 1516.

Pave Leo X befaler Ærkebispen af Lund, Biskoppen af Roskilde og Dekanen i Kjøbenhavn at skaffe Klavs Jensen Dene, Forstander for St. Annæ Hospital ved Kjøbenhavn, Ret imod dem, som angreb hans og Hospitalets Ejendomme.

Leo episcopus, seruus seruorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Londensi, et episcopo Cauallicensi 1), ac dilecto filio decano ecclesie Hauenensis, salutem et apostolicam benedictionem. Significauit nobis dilectus filius Nicolaus Johannis alias Dene, administrator hospitalis pauperum sancte Anne prope opidum Hauenense, Roskeldensis diocesis, quod nonnulli iniquitatis filii, quos prorsus ignorat, census, fructus, redditus, prouentus, annuas responsiones, terras, uineas, domos, possessiones, ortos, uineas(!), campos, prata, pascua, nemora, siluas, arbores, arborum fructus, aquas, aquarum decursus, vini, bladi, frumenti, ordei, auene, lini, lane, cere, olei, auri, argenti monetati et non monetati quantitates, tasseas, ciphos, coclearia, discos, scutellos, uasa aurea, argentea, erea, ferrea, cuprea, stannea, pannos lineos, laneos, sericeos, uestes, iocalia, anulos, perlas, lapides pretiosos et alia iocalia, lectos, culcitras, lintheamina, mappas, manutergia et alia domorum vtensilia, equos,

__________

1) D. e. Roskilde.

IV s.350

iumenta, oues, boues et alia animalia, libros, litteras, obligationes, prothecolla, instrumenta, quittantias, contractus, computa, memoralia, cedulas, appodisas, scripturas publicas et priuatas, testamenta, codicillos et alia documenta, debita, credita, legata, mutua, deposita, iura, iurisdictiones, pecuniarum summas et nonnulla alia mobilia et immobilia bona ad dictum Nicolaum, tam ratione persone sue et successionis hereditarie parentum et consanguineorum suorum defunctorum, quorum in toto uel in parte heres existit, quam alias eciam ad dictum hospitale communiter spectantia, temere et maliciose occultare et occulte detinere presumunt, non curantes ea prefato significatui exhibere, ac de ipsis debite satisfacere in animarum suarum periculum et ipsius significantis non modicum detrimentum, super quo idem significans apostolice sedis remedium implorauit. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus omnes huiusmodi occultos detentores censuum, fructuum et aliorum bonorum predictorum, ex parte nostra publice in ecclesiis coram populo per uos uel alium seu alios moneatis, ut infra competentem terminum, quem eis præfixeritis, ea prefato significanti a se debita restituant et reuelent, ac de ipsis plenam et debitam satisfactionem impendant. Et si id non adimpleuerint infra alium competentem terminum, quem eis ad hoc peremptorie duxeritis prefigendum, extunc in eos generalem excommunicationis sententiam proferatis, et eam faciatis, ubi et quando expedire uideritis, usque ad satisfactionem condignam solemniter publicari. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo aut vnus vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quingentesimo sexto decimo, septimo Idus Junii, pontificatus nostri anno quarto.

Langebeks Afskrift i Dipl. »Orig. membr. Christianstad., a domino Brocmanno communicatum, 1764«; »bulla plumbea appendet.« Rørdam, Kirker og Klostre, T., 149-50.

IV s.351

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir mar 25 19:25:46 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top