eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.340

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 342-344
Nummer: 340


<-Forrige . Indhold . Næste->

340.

17 Sept. 1515.

Notarialtranssumpt af et pavelig »Fiat« for Oluf Nielsen (Vikar ved St. Brandani Alter i St. Nikolaj Kirke), »Orator« (for Gejstligheden ved denne Kirke), hvorved der indrømmes betydelige Indulgenser. Se Rørdams Kirker og Klostre S. 261.

Beatissime pater, vt anime saluti deuoti oratoris nostri Olaui Nicolai, presbiteri Roschildensis diocesis, salubrius consulatur, supplicat humiliter sanctitati vestre orator prefatus, quatinus sibi specialem graciam facientes, ut confessor ydoneus uel cuiusuis ordinis regularis presbiter, quem duxerit eligendum, ipsum a quibusuis excommunicacionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sentenciis, censuris et penis a jure uel ab homine quauis occasione uel causa latis, ac votorum quorumcunque juramentorum et ecclesie mandatorum transgressionibus, jeiuniorum, presenciarum iniunctarum ac diuinorum officiorum omissionibus, manuum violentarum in quasuis personas ecclesiasticas, non tamen prelatos, de preterito jniectionibus, homicidii casualis uel mentalis reatibus, nec non ab omnibus et singulis aliis eius peccatis, criminibus, excessibus et delictis, quantumcunque grauibus et enormibus, eciam si talia forent, propter que merito sedes apostolica foret consulenda: de quibus corde contritis et ore confessis fuerit, de reseruatis semel in vita et in mortis articulo contentis in bulla Cene domini duntaxat exceptis, de aliis vero eidem sedi non reseruatis casibus totiens quotiens opus fuerit absoluere et pro commissis presenciam salutarem jniungere; vota vero quecunque per eum forsan emissa vltramarium visitacionis liminum apostolorum Petri et Pauli de vrbe atque Jacobi in Compostella, religionis et castitatis votis duntaxat exceptis, in alia pietatis opera commutare et juramenta quecunque sine juris alieni prejudicio relaxare; nec non semel in vita et in mortis articulo plenariam omnium eius peccatorum remissionem et absolucionem auctoritate apostolica impendere possit et valeat. Liceatque oratori habere altare portatile cum debitis

IV s.342

reuerencia et honore, super quo in locis ad hoc congruentibus et honestis, eciam non sacris et ecclesiastico interdicto auctoritate ordinaria suppositis, dummodo causam non dederit huiusmodi interdicto, eciam antequam elucescat dies, circa tamen diurnam lucem, per seipsum uel alium sacerdotem ydoneum in sua et eius familiarum domesticorum presentia, missas et alia diuina officia celebrare, eiusque corpus ecclesiastice tradi possit sepulture sine funerali pompa. Quodque ut vnam uel duas ecclesias aut duo siue tria altaria in partibus, vbi ipsum oratorem pro tempore residere contigerit, quam, quas uel que duxerit eligendum singulis quadragesimalibus et aliis diebus stacionum vrbis deuote visitando, tot et singulas indulgencias et peccatorum remissiones consequatur, quas consequeretur, si singulis diebus eisdem sin(g)ulas alme vrbis et extra eam ecclesias, que a Cristi fidelibus propter staciones huiusmodi visitare solent, personaliter visitaret. Preterea singulis quadragesimalibus, et aliis temporibus prohibitis, ouis, butiro, caseo et aliis lacticiniis, carnibus vero de vtriusqne medici concilio uti et vesci possit et valeat, licenciam et facultatem concedere et indulgere dignemini de gracia speciali, non obstantibus constitucionibus et ordinacionibus apostolicis ac quibusuis cancellarie apostolice regulis ceterisque contrariis quibuscunque.

Fiat ut petitur:

Et de reseruatis semel in vita et in mortis articulo, premissis exceptis.

Et de aliis eidem sedi non reseruatis casibus totiens quotiens opus fuerit.

Et de commutacione votorum, premissis exceptis, et relaxatione juramentorum.

Et de plenaria remissione et absolucione semel in vita et in mortis articulo.

Et de altari portatili cum clausula ante diem et in locis interdictis utsupra.

Et quod tempore jnterdicti ecclesiastica sacramenta recipere et sepeliri possint.

Et de jndulgentiis stacionum ecclesiarum vrbis modo premissis consequendis.

Et de esu ouorum, butiri, casei, lacticiniorum et carnium ut prefertur.

Et cum derogatione quarumcunque cancellarie apostolice litterarum contrariarum.

Et quod presens jndultum durante vita oratoris non censeatur esse reuocatum.

IV s.343

Et quod presentium transsumpto manu notarij publici subscripto et sigillo alicuius persone in dignitate constitute munito plena fides vbique adhibeatur.

Et quod presentis supplicacionis sola signatura sufficiat.

A. de Burges.
Gi. dn. Borr.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum transsumptum nouerint vniuersi presentes et futuri, me notarium infrascriptum anno a natiuitate eiusdem millesimo quingentesimo decimo quinto, indictione 3ia, die vero Lune decima septima mensis Septembris, pontificatus sanctissimi in Cristo patris et domini domini Leonis diuina prouidencia pape decimi anno tercio, in ecclesia collegiata beate Marie virginis Haffnensi, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Calixto et Laurencio, perpetuis eiusdem ecclesie vicarijs, pro testibus ad hoc vocatis, ut et tamquam notarium venerabilem virum dominum magistrum Andream Friiss, cantorem antedicte ecclesie, accessisse, requisitum per honorabilem virum dominum Olauum presbiterum, principalem in preinsertis litteris principaliter nominatum, quatinus easdem litteras trassumi et exemplari ac in publicam formam redegi(!) mandaret suoque sigillo roboraret. Quiquidem dominus cantor, visis originalibus litteris examinatisque et inuentis integris et illesis, non viciatis, non cancellatis neque in aliqua sui parte suspectis etc., hanc me copiam cum illis auscultare et auscultatam in publicam transsumpti formam redigere voluit, decretum suum interponens, quatinus in judicio et extra tantam fidem facere deberet, per me subscripta et signata sigillo quoque suo munita, quantam facere poterunt littere predicte originales, cum in medium producatur. Ideoque ego Paulus Andree, notarius apostolica et imperiali auctoritate publicus, hoc breue transsumptum subscripsi, publicaui et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis vnacum dicti domini cantoris sigilli appensione signaui et roboraui, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum, rogatus et requisitus.

Jon Mortensens Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i St. Nikolaj Kirkes Arkiv. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 144-47.

IV s.344

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man mar 24 19:06:04 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top