eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.33

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 23-24
Nummer: 33


<-Forrige . Indhold . Næste->

33.

29 Juni 1419.

Erkebiskop Peder af Lund tilligemed elleve Bisper skænke 40 Dages Aflad til dem, der besøge St. Klemens Kirke i Kjøbenhavn og bidrage til dens Vedligeholdelse.

Vniuersis Cristi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Petrus diuina miseracione archiepiscopus Lundensis, Johannes Wpsaliensis, Johannes Sleswigsensis, Boecius Arusiensis, Lago Vibergensis, Petrus Burglanensis, Johannes Ottoniensis, Brynolphus Scarensis, Thomas Orcadensis, Nauno Arosiensis, Cristiernus Ripensis et Jacobus Gardensis, eadem gracia ecclesiarum episcopi, salutem et sinceram in domino caritatem. Deum omnipotentem credimus habere propicium, cum eius deuotos per indulgenciarum remissiones ad aliqua caritatis opera facienda incitamus. Omnibus igitur vere penitentibus et confessis, qui ecclesiam beati Clementis Hafnis Roskildensis dyocesis, nimia vrgente paupertate miserabiliter ruinosam, causa deuocionis, oracionis, seu peregrinacionis visitauerint, siue ad ipsam rura, domos, agros, pecora, possessiones, luminaria, vestimenta, aut alia caritatis subsidia in morte vel in vita donauerint seu donari procurauerint, vel cimiterium ibidem pro animabus fidelium, ibi et in Cristo vbique quiescentium, pie exorando circuierint, aut qui corpus dominicum vel sacrum oleum, cum infirmis portantur, sequti fuerint, vel qui missis, predicacionibus, seu aliis deuinis obsequiis, aut sepulturis mortuorum ibidem interfuerint, item qui in serotina pulsacione more Romane curie ter Pater noster cum totidem Aue Maria flexis genibus deuote pro pace dixerint, vel qui pro nostro, ecclesiarum nostrarum et regni Dacie presenciumque literarum impetratorum statu salubri deum pie exorauerint. Quocienscunque premissa vel premissorum aliquod deuote

IV s.23

fecerint, de omnipotentis dej misericordia, et beatorum apostolorum eius Petri et Pauli auctoritate confisi, singuli nostrum quadraginta dierum indulgencias de iniunctis sibi penitenciis, dummodo loci dyocesanus consenserit, in domino misericorditer relaxamus. Datum Hafnis anno domini millesimo quadringentesimo decimonono, ipso die beatorum apostolorum Petri et Pauli, nostris sub sigillis.

Udenpaa: xij episcopi, quilibet eorum xl dies, summa cccclxxx dierum. Orig. paa Perg. iblandt Arne Magn. danske Dipl. med fem af Seglene. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 27-28.

IV s.24

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man jan 27 18:30:37 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top