eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.31

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 21-22
Nummer: 31


<-Forrige . Indhold . Næste->

31.

23 Nov. 1417.

Kapitlet faar 2 Gaarde i Brøndbyøster af Roskilde Bispestol i Mageskifte for en Gaard Møllethorp ved Lyngby Kirke og Nymølle.

Vniuersis, ad quorum notitiam deductum fuerit presens scriptum Johannes Clementis, decanus Hafnensis, totumque capitulum ibidem

IV s.21

salutem in vero omnium saluatore. Constare volumus presentibus et posteris non latere, nos ex deliberato animo et vnanimi consensu quendam premutationis bonorum contractum, certis causis suadentibus, et precipue propter situm bonorum vtrique parti pertinentium maxime conuenientem vtilem et acceptum, cum reuerendo in Christo patre ac domino Johanne dei gratia episcopi Roskildensi, domino nostro gracioso, in dei nomine iniisse in hunc modum, ita videlicet, quod predictus dominus noster episcopus et successores sui infrascripta bona nostra capitularia, videlicet vnam curiam vulgariter dictam Møllethorp juxta ecclesiam Lyungby, dantem sex recia Skanensia annuatim, item quendam locum molendini dictum Nymøllæ, cum piscatura ibidem et captura anguillarum dicta vulgariter aalefang, vna cum omnibus et singulis eorundem bonorum locorumque pertinenciis, videlicet agris, pratis, siluis, pascuis, humidis et siccis, nullis penitus exceptis, quibuscunque nominibus censeantur, habeat et habeant jure perpetuo possidenda, pro infrascriptis bonis, videlicet duabus curiis in Brunby øster ad mensam episcopalem spectantibus, duas marcas argenti pro annua pensione dantibus, cum omnibus et singulis dictorum bonorum pertinenciis, videlicet agris, pratis, pascuis, humidis et siccis, nullis penitus exceptis, quibuscunque nominibus censeantur, nec non cum decimis episcopalibus, nobis et successoribus nostris per dictum dominum nostrum episcopum in recompensam assignatis jure perpetuo libere possidendis. Et vt premissa osv. In quorum omnium et singulorum euidens testimonium et firmitatem maiorem sigillum nostrum capitulare presentibus est appensum. Datum anno domini mcd xvij, die beati Clementis martiris gloriosi.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Tidligere trykt i D. Mag. V. 292-93.

IV s.22

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man jan 27 18:15:09 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top