eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.3

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 2-3
Nummer: 3


<-Forrige . Indhold . Næste->

3.

9 Dec. 1304.

Præsten Hinze Bagges Testament.

In nomine patris et filij et spiritus sanctj amen. Ego Henzæ sacerdos, sanus mente licet eger corpore, de bonis michj a deo con-

IV s.2

cessis in salutem anime mee condo testamentum meum in hunc modum. In primo lego dimidietatem porcionis mee sub hac forma: ecclesie beate virginis Hafnis decem marchas denariorum, in qua michj eligo sepulturam. Item eidem ecclesie tabernam vnam cum fundo sibi subiacente, in quo residet Arnoldus sartor, sub hac condicione, quod tutores dicte ecclesie aniuersarium meum cum duabus marchis annuatim obseruabunt, quarum .xij. oras canonici, quj interfuerint vigilijs et misse, habere debeant, vicarij .ij. oras, et pauperes scolares .ij. oras. Item ad mensam canonicorum tres marchas. Item ecclesie beati Petri Hafnis .ij. marchas, sacerdotj dimidiam marcham, et dyacono .ij. oras. Item ecclesie beati Nicholai ibidem .ij. marchas, sacerdotj dimidiam marcham et dyacono .ij. oras. Item ecclesie beati Clementis .ij. marchas, sacerdotj dimidiam marcam, et dyacono .ij. oras. Item domino Ebbonj sacerdotj .ij. marchas. Item domino Johannj Odiliæ .ij. marchas et vnum par linearum vestium. Item ministro ecclesie beate virginis .ij. oras. Item ecclesie fratrum minorum Hafnis marcham. Item ad mensam ipsorum marcham. Item domuj sancti spiritus marcham. Item hospitalj .ij. marchas. Item domine Margarete relicte Gerikæ vnum choclear argenteum et .iij. marchas denariorum. Item Cristine neptj mee vnam tabernam cum fundo, in quo residet Gotskalcus, et tunicam meam blaueam cum capucio et balteo meo cum suis appendentibus. Item Matheo genero meo capam meam et pellicium. Item vxori sue culcedram magnam cum alia minorj. Item Botildj Tannæ .ij. marchas. Item Cristine Mø marcham. Item cuidam Botildj marcham. Item .iij. fratribus meis in Esrom .ix. marchas. Item dominis Petro et Johannj canonicis Hafnensibus sex marchas, quos constituo exequtores testamentj mej, vt ipsj quicquid residuum fuerit de media porcione mea preter ea, que jam nominatim expressa sunt, inter pauperes distribuant, vt coram summo iudice uoluerint respondere. Siquis autem hanc vltimam voluntatem meam infregerit, iram dej omnipotentis et sanctorum suorum omnium se nouerit incursurum. In cujus rej testimonium sigillum dominj Ebbonis confessoris mej, quia sigillum personaliter non habeo, vna cum sigillis dominorum Petri et Johannis canonicorum Hafnensium apposuj presentj testamento. Actum anno domini m0. ccc0. quarto, feria quarta proxima ante Lucie.

Paategnet: Testamentum Hinze Baggy. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. med tre Segl, de to første beskadigede; det sidste forestiller Johannes Evangelistes Martyrium med Omskrift: +IOHS IN HOLI(N)O .. PERVENTI OLEO. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 4-6.

IV s.3

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre jan 24 21:54:57 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top