eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.299

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 311-312
Nummer: 299


<-Forrige . Indhold . Næste->

299.

10 Nov. 1509.

Stadfæstelse paa Kapitlets Friheder.

Universis presentes literas inspecturis Johannes Dei gratia episcopus Roskildensis salutem in domino sempiternam. Universitati vestre tenore presentium innotescat, quod dilecti nobis in Christo discreti ac circumspecti viri cantor et capitulum Hafnense coram nobis proponere curaverunt, quod quidam stimulis superbie et malitie agitati, eorum libertatibus et privilegiis, concessis ipsis tam a predecessoribus nostris qvam a nobis, quam plurimum invidentes, predicta privilegia et libertates presumptione temeraria impugnare undique ae diminuere non formidant, in anime sue periculum, multorum scandalum ac dictorum cantoris et capituli non modicum preiudicium et gravamen. Petentes a nobis cum magna instantia sibi super hiis celeriori remedio subvenire. Nos igitur, quibus ex officio nostro incumbit subjectos nostros in suo jure defendere et eorum violentias et injurias, in qvantum possumus, propulsare, cum non sit maliciis hominum indulgendum, sed eorum perversitatibus, neqvitiis et erroribus resistendum, volumus, precipimus et ordinamus predicta privilegia et libertates predecessorum nostrorum et nostra manere ab omnibus inconcussa et perpetuo duratura. Prefatis cantori et capitulo tenore presentium concedentes, ut possessiones eorum universe, fundi, villici et coloni, ac cetera eorum familia a nostris exactionibus et juribus omnibus libera penitus sint et exempta, adjicientesqve conditioni sive gratie supradicte, ut qvotieseunqve status existat, delinqvere contigerit, in quocunque casu seu causa delinqvens, pro tali excessu vel delicto, coram prenominatis dominis et nullo alio conveniatur et ab eis postuletur ut exhibeatur, et fiat satisfactio, emenda et justitia, ac etiam eorum super hoc judicum diffinitio et ordinatio, secundum qvod approbata consvetudo et juris ordo postulat et pennittit. Ut autem prelibata privilegia omnia et libertates solidiori munimine et præsidio fulciantur, mandamus advocatis et officialibus nostris universis, in virtute obedientie districte precipientes, quatinus sepedictos dominos, possessiones eorum et familiam contra libertates et indulta huiusmodi in aliqvibus turbare, impugnare aut invadere non presumant, sed eos potius, jura eorum, libertates et familiam in omnibus, quibus possunt, defendant, augeant et assistant eisdem, ita qvod a Deo condignam retributionem, a nobis ampliorem gratiam et favorem, et a predictis dominis recompensationem debitam et gratam vicissitudinem ex hoc valeant merito exspectare. Et similiter cum rationis ordo id postulat, ut ea, qve pacem et concordiam mutuo inter fratres nutriendas con-

IV s.311

cernunt, ac ea, que pro bono statu et utilitate ecclesiarum et personarum sibi servientium discretione previa ordinata sunt, temerariis actibus nullatinus infringantur, sed magis ut intemerata consistant, favoris adminiculo conserventur. Igitur pro utilitate et statu ecclesie nostre collegiate Haffnis nobis jure diocesano subjecte, et personarum inibi ecclesiasticarum, videlicet canonicorum, honeste, rite et rationabiliter edita, ipsa, sicut provide facta sunt, habentes grata et rata, auctoritate Dei patris omnipotentis, atqve auctoritate nostra ordinaria ratificamus, approbamus, confirmamus et in presentis scripti patrocinio communimus. Inhibentes propter quemadmodum predecessores nostri sub pena excommunicationis inhibuerunt, ne quis, cuiuscunque conditionis aut status existat, presentis confirmationis nostre literas aut ipsa predicta statuta cassare, retrotrahere aut annichilare temere presumat. In qvarum ratificationis, approbationis, confirmationis et inhibitionis testimoninm, evidentiam, certitudinem presentium et memoriam futurorum, secretum nostrum presenti pagine est appensum. Datum Roschildis in profesto beati Martini confessoris et pontificis anno domini millesimo quingentesimo nono.

Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. af Frue Kirkes Arkiv. Tidligere trykt i Pontoppidans Annaler II. 734-37.

IV s.312

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør mar 15 21:04:52 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top