eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.298

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 310
Nummer: 298


<-Forrige . Indhold . Næste->

298.

12 Juli 1509.

Biskop Jens af Roskilde beretter om Biskop Anders Muses Indvielse af et Alter i Frue Kirke, indviet til Kristoffer Martyr, Benedikt Abbed, St. Katrine af Siena og alle Helgene og lover Besøgere 40 Dages Aflad.

Johannes, Dei gratia episcopus Roskildensis, universis et singulis presentes litteras visuris sive audituris, salutem et continuum incrementum celestium gratiarum. Constare volumus universis, reverendum patrem dominum Andream Muss, eadem gratia episcopum Asloensem, sub anno domino millesimo qvingentesimo nono, feria qvinta proxima post festum beati Kanuti regis et martyris, unum altare in ecclesia collegiata beate Marie virginis Hafnensis, nostre diocesis, in parte meridionali situatum, in honorem beatorum Christoferi martyris, Benedicti abbatis, beate Katerine de Senis, et omnium sanctorum, presentibus multis utriusque sexus hominibus, de nostris commissione et voluntate, rite et canonice consecrasse ac eidem munus consecrationis, attentius impendisse, cooperante ad hec gratia spiritus septiformis, dedicationem ipsius in dominicam proximam post festum beati Egidii, deinceps singulis annis solenniter celebrandum transferendo et statuendo. Cupientes igitur, ut dictum altare per eum, ut premittitur, consecratum, congruis habeatur reverentia et honore, et a Christi fidelibus jugiter freqventetur et honoretur, idcirco omnibus, qvi ipsum causa devotionis vel orationis accesserint, pater noster cum Ave Maria, sive alias devotas orationes ibidem legentes, prædicationes, missas seu alia diuina officia in eo celebraverint, celebrari fecerint vel audierint: hiis etiam, qvi ad altaris huiusmodi conservationem, ac missarum in ea celebrandarum sustenstationem, necnon calicum, librorum, vestimentorum, aut aliorum ornamentorum ibidem pro divino cultu necessariorum meliorationem et augmentationem manus qvomodolibet porrexerint adjutrices; qvotiens premissa vel eorum aliqvod cum devotione peregerint, totiens de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, qvadraginta dies indulgentiarum de injunctis eis penitentiis misericorditer in domino relaxamus. In cujus consecrationis testimonium secretum nostrum inferius duximus appendendum. Datum Hafnis anno et die qvibus supra.

Pontoppidans Annaler II. 733-34.

IV s.310

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør mar 15 20:53:46 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top