eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.297

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 309-310
Nummer: 297


<-Forrige . Indhold . Næste->

297.

12 Juli 1509.

Biskop Jens (Jepsen Ravensberg) af Roskilde beretter om den osloske Biskop Anders Muses Indvielse af et Alter (St. Vilhelms) i Vor Frue Kirke, og lover Besøgerne 40 Dages Aflad.

Johannes, dei gratia episcopus Roskildensis, vniuersis et singulis presentes literas visuris siue audituris salutem et continuum incrementum celestium graciarum. Constare volumus, reuerendum patrem dominum Andream Mwss, eadem gracia episcopum Asloensem, sub anno domini millesimo quingentesimo nono jn crastino beati Ketilli confessoris vnum altare in ecclesia collegiata beate virginis Haffnensi nostre diocesis, in parte aquilonari circa turrim situatum, in honorem beatorum Marie Magdalene, Dorothee virginis et beati Vilhelmi confessoris, presentibus multis vtriusque sexus hominibus, commissione et voluntate nostris ad id habitis, rite et canonice consecrasse ac eidem munus consecracionis attencius impendisse, cooperante ad hec gracia spiritus septiformis, dedicacionem ipsius in dominicam Reminiscere in quadragesima deinceps singulis annis solemniter celebrandam transferendo et statuendo. Cupientes igitur, vt dictum altare per eum consecratum congruis habeatur reuerencia et honore et a Christi fidelibus jugiter frequentetur et honoretur: idcirco omnibus, qui ipsum causa deuocionis vel oracionis accesserint, Pater noster, Aue Maria seu alias deuotas oraciones ibidem legendo, predicaciones, missas seu alia diuina officia in eo celebrauerint, celebrare fecerint vel audierint: hiis eciam, qui ad altaris huius conseruacionem ac missarum in eo celebrandarum sustentacionem, necnon calicum, librorum, vestimentorum aut aliorum ornamentorum ibidem pro diuino culto necessariorum melioracionem et augmentacionem manus quomodolibet porrexerint adiutrices: quociens premissa vel eorum aliquod cum deuocione peregerint, tociens de omnipotentis Dei misericordia ae beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate confisi,

IV s.309

quadraginta dies indulgenciarum de iniunctis eis penitenciis misericorditer in domino relaxamus. In cuius consecrationis testimonium secretum nostrum presentibus inferius duximus appendendum. Datum Haffnis anno et die quibus supra.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. med Seglet. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 139-40.

IV s.310

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør mar 15 19:57:14 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top