eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.294

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 306-307
Nummer: 294


<-Forrige . Indhold . Næste->

294.

1 Marts 1509.

Anders (Mus), Biskop i Oslo, gjør vitterligt, at han efter den roskildske Biskop Jens Jepsens Overdragelse har indviet St. Nikolaj Kirke og Højalter i Kjøbenhavn, hvorhos han tillige lover Kirkens og Alterets Besøgere og Velgørere 40 Dages Aflad.

Vniuersis et singulis presentes literas visuris siue audituris Andreas, dei et apostolice sedis gratia episcopus Asloensis, salutem et continuum incrementum celestium gratiarum. Constare volumus vniuersis, nos sub anno domini millesimo quingentesimo nono, feria quinta post dominicam Inuocauit, de commissione et pleno consensu reuerendi patris ac domini, domini Johannis Jacobi, eadem gratia episcopi Roskildensis, confratris nostri, ecclesiam parochialem beati Nicolai Haffnis, eiusdem Roskildensis diocesis, cum summo altari in honorem beati Nicolai confessoris, sancte crucis et beati Olaui regis et martiris, presentibus multis vtriusque sexus hominibus, rite et canonice consecrasse, ac eis munus consecrationis attentius impendisse, cooperante nobis gratia spiritus septiformis, dedicationem ecclesie videlicet et summi sui altaris in dominicam proximam post festum beati Martini deinceps singulis annis solenniter celebrando, transferendo et statuendo. Cupientes igitur, vt ecclesia et altare huiusmodi congruis habeantur reuerentia et honore, et a Christi fidelibus iugiter frequententer et honorentur: Idcirco omnibus et singulis vere penitentibus, contritis et confessis, qui dictam ecclesiam aut altare causa orationis vel deuotionis accesserint, orationem dominicam, salutationem angelicam, siue alias deuotas orationes ibidem legendo, predicationes, missas, aut alia diuina officia celebrari fecerint vel audierint: Hiis etiam, qui ad altaris et ecclesie huiusmodi conseruationem ac missarum celebrandarum sustentationem, nec non calicum, librorum, vestimentorum et aliorum ornamentorum ibidem pro diuino cultu necessariorum meliorationem et augmentationem manus quomodolibet porrexerint adiutrices: Hiis quoque, qui corpus dominicum et oleum sacrum, dum infirmis portatur et reportatur, secuti fuerint aut cimi-

IV s.306

terium ipsius ecclesie pro pace et defunctis exorando circuierint, vel sepulturis mortuorum ibidem interfuerint, nec non ad pulsationem campane Marie, more Romane ecclesie, Aue Maria dixerint trina vice: Quotiens premissa vel eorum aliquod cum deuotione peregerint, totiens de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies indulgentiarum de iniunctis eis penitentiis misericorditer in domino relaxamus. Insuper omnes et singulas indulgentias eidem ecclesie per quoscunque ordinarios rite et canonice concessis, quantum cum Deo et de iure poterimus, presentibus confirmamus. Datum Haffnis anno et die, quibus supra, nostro sub sigillo.

Udenpaa: Litera consecrationis ecclesie et summi altaris. 1509. Langebeks Afskrift i Dipl. (»Orig. membran, ex Archivis Templi S. Nicol. Hafn.«) Rørdam, Kirker og Klostre, T., 138-39.

IV s.307

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør mar 15 19:12:09 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top