eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.290

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 302-303
Nummer: 290


<-Forrige . Indhold . Næste->

290.

21 Okt. 1508.

Afladsbrev, udstedt af Broder Peder Plog, Præst og Prior, og hele den Helligaands Hospitalskonvent i Kjøbenhavn, for Hr. Lavrens Pedersen.

Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris pariter et lecturis frater Petrus Plog, presbiter et prior, totusque conuentus hospitalis Sancti Spiritus Haffnensis, Roskildensis diocesis, Ihesum Christum et hunc crucifixum pro salute. Constare cupimus vniuersis et sit notum, quod inter multas variasque indulgentias, quibus felicis recordationis Innocentius III dicti ordinis Sancti Spiritus fundator, Urbanus V, Bonifacius VIII, Clemens VI et Johannes XXII, Romani pontifices, non solum sacrum et apostolicum hospitale Sancti Spiritus in Saxia de vrbe Romana, verum eciam hopitale nostrum Hafnense, uti verum et indubitatum membrum per pie memorie Alexandrum papam VI dicto hospitali in Saxia immediate incorporatum, in quibus pauperes egeni recolliguntur, orphani infantes enutriuntur, ac cetera secundum posse inibi indies pietatis opera exercentur, dotauerunt, eorumque confratribus indulserunt, ut quilibet illorum confessorem idoneum secularem vel regularem, curatum vel non curatum, possit eligere, qui ipsum ab omnibus peccatis suis et casibus, eciam sedi apostolice reseruatis, semel duntaxat in anno, semel in vita plenarie, ac totiens quotiens in mortis articulo eciam plenarie a pena et culpa absoluere et dispensare valeat. Preterea concessum est eisdem confratribus viuis et mortuis de gratia speciali in participatione indulgentiarum, que sunt Rome, a pena et culpa quinquagenarie stationis, dedicationis, peregrinationis terre sancte in

IV s.302

eternum, nec non missarum matutinarum, vigiliarum, jeiuniorum, elemosinarum, que fiunt in toto ordine nostro, sint participes et consortes in perpetuum. Cum itaque in Cristo Jhesu deuotus dominus, dominus Laurentius Petri, suarum elemosinarum elargitione apud nos meruerit, igitur predictorum Romanorum pontificum nobis commissa auctoritate, vt dictis gratiis et indulgentiis vti et gaudere poterit, concedimus sibi per presentes. Datum sub nostre confraternitatis sigillo anno incarnationis dominice m d viii. die xxi mensis octobris.

Absolutio semel in anno ab omnibus peccatis et casibus etiam reservatis.

Miseriatur tui etc. Dominus noster Jhesus Cristus merito sue amarissime passionis te absoluat, et ego, auctoritate eiusdem ac apostolica mihi commissa et tibi concessa, te absoluo ab omnibus peccatis tuis, criminibus et excessibus, quantumcunque grauibus et enormibus casibus, eciam sedi apostolice reseruatis, corde contritis, ore confessis et oblitis, in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Absolutio plenaria semel in vita et totiens quotiens in mortis articulo.

Miseriatur tui etc. Dominus noster Jhesus Cristus merito sue sanctissime passionis te absoluat, et ego, eiusdem ac apostolica auctoritate mihi commissa ac tibi concessa, te absoluo ab omni vinculo excommunicationis, suspensionis et interdicti, si ligaris, insuper ab omnibus peccatis tuis, criminibus et excessibus, quantumcunque grauibus et enormibus, eciam casibus sedi apostolice reseruatis, corde contritis, ore confessis et oblitis plenarie a pena et culpa, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen.

Langebeks Afskrift i Diplom. »Orig., trykt paa Pergament, gjemmes i det kgl. danske Selskabs Arkiv« - men findes nu ikke mere blandt Selskabets Dokumenter. Rørdam, Kirker og Klostre, T., S. 136-33.

IV s.303

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre mar 14 19:51:42 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top