eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.280

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 292-293
Nummer: 280


<-Forrige . Indhold . Næste->

280.

27 Feb. 1507.

Kaldsbrev for Hr. Oluf Nielsen til Præst ved Brandani Alter i Nikolaj Kirke.

Johannes, dei gracia episcopus Roskildensis, dilecto nobis in Christo filio domino Olauo Nicolai, presbitero nostre diocesis, primum

IV s.292

affectum in domino cum salute. Tue probitatis ac virtutum merita, quibus apud nos fidedigno commendarum testimonio nos solicitant et auducunt, vt personam tuam persequamur fauore gracie specialis, eapropter premissorum meritorum tuorum intuitu altare sanctorum Saluatoris, Erasmi et Brandani in ecclesia sancti Nicolai Haffnensi, nostre diocesis, ad presens per obitum cuiusdam domini Mathie, vltimi et immediati possessoris eiusdem, de iure et facto sine aliis quouismodo vacans vna cum omnibus et singulis suis iuribus, fructibus, prouentibus, redditibus et emolumentis tibi tamquam benemerito ad presentacionem honorabilium virorum Johannis Bogebynderæ et Mathie Busk, tutorum ecclesie prefate, ad quos tutores nomine merum ius presentandi personam ydoneam ad idem altare, cum vacauerit, vt asseritur, dinoscitur pertinere, in nomine domini conferimus te per birreti nostri imposicionem, inuestigamus absentem de eodem teque in et ad realem, actualem et corporalem dicti altaris iuriumque et pertinenciarum omnium eiusdem possessionem ac omni iuris canonici plenitudine tenore presencium iudicentes. In quorum collacionis, inuestiture et inductionis testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in castro nostro Draxholm sabbato ante dominicam reminiscere anno domini millesimo quingentesimo septimo.

Et Stykke af Seglet er endnu bevaret. Orig. paa Perg. blandt Arn. Magn. Diplomer Fasc. 8 Nr. 12 paa Univ. Bibl.

IV s.293

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir mar 11 20:44:23 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top