eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.273

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 286
Nummer: 273


<-Forrige . Indhold . Næste->

273.

28 Juni 1504.

Lejebrev paa en Frue Kirke tilhørende Gaard i Købmannegade.

Vniuersis et singulis presentes litteras inspecturis seu legi audituris Ericus Nicolai, artium et decretorum doctor, decanus Haffnensis, totumque capitulum ibidem salutem in domino sempiternam. Constare volumus vniuersis presentibus et futuris nos ex vnamini consensu discreto viro Mathie Johannis, ciui Haffnensi, quandam curiam ecclesie beate Marie virginis ad eius fabricam spectantem et pertinentem in parochia eiusdem, in platea dicta vulgariter Købmannegaden in eius parte aquilonari, iuxta curiam, quam quidam Faadher Perssøn modo inhabitat, ad orientem sitam, ad dies suos, vxoris sue Elsebe, quam nunc habet, et liberorum suorum de se inuicem progenitorum, conductiue dimisisse, sub conditionibus infrascriptis, videlicet quod duodecim marcas Danice monete Haffnis datiue tutoribus antedicte ecclesie singulis annis, quoad vixerint, pro annua pensione expedite persoluant ...... medietatem ad festum pasce et aliam medietatem in festo sancti Michaelis archangeli tempestiue ...... Idem predictam curiam bene edificent, edificatamque in bono statu sub tectura lapidea semper manuteneant et conseruent, edificiaque in eadem nunc constructa et in posterum construenda nullo modo vendant neque ab ecclesia huiusmodi quouis modo alienent sine consensu et voluntate capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera regalia et ciuilia dicte curie successu temporis incumbentia subeant et persoluent absque diminutione pensionis antedicte. Predictis vero articulis aut altero eorum non seruatis, presentes litere penitus irrite sint et inanes, nobis quoque et successoribus nostris eandem curiam reassumendi, et aliis, vt visum fuerit expedire, demum locandi plena et libera sit facultas. Prefatis vero Mathia, Elsebe et eorum liberis omnibus de medio sublatis, sepedicta curia cum structuris et edificiis ac meliorationibus suis vniuersis absque omni reclamatione libere cedat capitulo et ecclesie prenarratis. In quorum omnium fidem et testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus inferius est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quingentesimo quarto sexta feria proxima post festum beati Johannis baptiste.

Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i Frue Kirkes Arkiv.

IV s.286

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man mar 10 22:12:16 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top