eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.260

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 271-272
Nummer: 260


<-Forrige . Indhold . Næste->

260.

28 Maj 1501.

Lejebrev paa en Frue Kirke tilhørende Gaard i Klosterstræde.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Nicolaus Andree, ciuis Haffnensis, salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensis in vico Claustrali in parte occidentali sitam, curie Andree Nicolai proconsulis proximam, ad dies meas, vxoris mee Marine, quam modo habeo, et liberorum nostrorum conductiue recepisse sub conditionibus infrascriptis, videlicet quod omni anno octo marcas Danicas, medietatem ad festum pasce et aliam medietatem ad festum beati Michaelis archangeli, tutoribus prefate ecclesie, qui pro tempore fuerint, in bona moneta Haffnis datiua tempestiue persoluamus pro annua pensione de eadem. Item predictam curiam bene edificemus et edificatam in bono statu sub tectura lapidea conseruemus. Item edificia in eadem nunc constructa aut in

IV s.271

posterum construenda nullo modo vendamus neque alienemus sine consensu et voluntate capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera regalia et ciuilia dicte curie incumbentia soluere teneamur absque predicte pensionis defalcacione. Predictis vero articulis aut altero eorum non seruatis, littere nobis super eadem curia concesse penitus irrite sint et inanes, atque eidem capitulo liceat extunc eandem curiam repetere alterique cuicunque ad voluntatem suam locare. Defunctis quoque nobis supranominatis, prefata curia cum structuris et melioracionibus suis libere cedat capitulo et ecclesie supradictis absque reclamatione cuiuscunque. In cuius rei testimonium ego idem Nicolaus sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum Boecii Pungemagers et Mathie Tolleris, ciuium Haffnensium, presentibus est appensum. Datum Haffnis die Veneris proxima ante festum pentecostes anno domini mdi0.

Udenpaa: Recognitio Nielss Anderssøn Skrederis i Closterstrædet. Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i Frue Kirkes Arkiv.

IV s.272

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør mar 8 20:37:40 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top