eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.26

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 18-19
Nummer: 26


<-Forrige . Indhold . Næste->

26.

9 Avg. 1415.

Niels Pedersen, kaldet Oldeniels, skjænker sit Gods i Ølsemagle til Kapitlet i Kjøbenhavn, med Bestemmelser om Anvendelsen af Indtægterne deraf.

Omnibus presens scriptum cernentibus Nicolaus Petri, alias dictus Oldæniels 1), salutem in domino sempiternam. Cum peccatorum veniam et eternam vitam misericordie operibus et aliis virtutum excerciis(!) in hac vita mortali promererj, sancto attestante ewangelio, a misericorde dei filio cuilibet sit promissum, tanto validius opitulantibus sacris desideriis effici poterit, quanto quis de bonis sibi a domino collatis ad relinquenda post se ecclesiis et sanctis locis perpetua memoralia magis promptum se reddiderit et deuotum. Hinc est, quod ego Nicolaus Petri predictus, feruore deuocionis accensus, ob remedium animarum, mee scilicet et dilecte vxoris mee Cristine Ebbesdoter et progenitorum nostrorum, ad diuinj cultus augmentacionem omnia bona mea in Ølsie maghlæ in Ramsyøhæreth sita, videlicet vnam curiam de decem solidis terrarum, dantem iij pund annone, et duas alias curias de octo solidis terrarum, quarum quelibet dat j pund annone, et vnam curiam desolatam de duobus solidis ter-

__________

1) Denne Mand var af Adel, thi et Thingsvidne, udstedt 31 Maj 1418 paa Sallingherreds Ting, udsiger, »at for os var skikket en ærlig Mand og skjellig, denne nærværende Brevfører Nes Persøn, der Oldæ Neiels kaldes«, og at han inden fire Stokke paa Thinget fremledede 8 skjellige Mænd, som »endrægteligen vidnede, at Nes Persøn en ærlig Mand var og skjellig og fribaaren baade paa Faders Side og Moders, og kan Ingen Magt have med Rette at lægge hannem andet til end ærligt og skjelligt.« Rørdam, Kirker og Klostre, T., 22.

IV s.18

rarum, que solet dare vnum pund racione annue pensionis, cum omnibus suis pertinenciis, nullis demptis, venerabili capitulo Hafnensi confero, do, scoto et assigno, vero dominio et jure perpetuo possidenda sub modis et condicionibus infrascriptis. Primo videlicet, quod idem capitulum fabrice ecclesie beate virginis Hafnis duo pund annone, et conuentuj infirmorum apud sanctum Georgium penes Hafnas j pund annone de eisdem bonis annuatim exsoluere teneatur. Reliqua vero iij pund annone cum omnibus aliis obuencionibus et emolimentis singulorum bonorum supradictorum libere cedant capitulo supradicto. Ita tamen, quod antedictum capitulum anniuersarium meum et vxoris mee cum vigiliis et missis in choro Hafnensi post obitum nostrum vtrorumque, de duobus solidis grot inter canonicos, qui huiusmodi anniuersario interfuerint, distribuendis, annuatim faciat celebrari. Ne igitur defectum ex mea deuocione maiorem quam expedit paciar, domini canonici eiusdem capituli, per debite recompensacionis vicissitudinem me respicere cupientes, mihi et vxorj mee predicte quinque marchas argenti in duobus terminis anni, videlicet iij marchas argenti infra festum exaltacionis sancte crucis et reliquas duas infra dominicam palmarum, pro sustentacione nostra, quam diu aliquis nostrum vixerit, annuatim soluere promiserunt. Et ad hoc faciendum se et successores suos beniuole et vnanimiter obligabant. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillo venerabilis in Cristo patris ac domini, domini Petri, episopi Roskildensis, necnon sigillo ciuitatis Hafnensis presentibus est appensum. Datum anno domini m0. cd0. xv0., vigilia beati Laurentii martiris gloriosi.

Udenpaa: Litere Oldenielsses super bonis in Ølsye. Orig. paa Perg. i Konsist. Ark. Af Seglene er Stadens Segl endnu bevaret. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 22-24.

IV s.19

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn jan 26 21:08:11 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top