eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.255

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 265-266
Nummer: 255


<-Forrige . Indhold . Næste->

255.

1500.

Lejebrev paa en Frue Kirke tilhørende Gaard i Klosterstræde.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Michael Sutor, ciuis Haffnensis, salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensis in parochia eiusdem beate virginis in platea, que vulgariter Closterstredet nuncupatur, curie, quam quidam Nicolaus inhabitat, proximam, in orientali parte platee predicte sitam, ad dies meos, uxoris mee, quam nunc habeo, et liberorum nostrorum de nobis inuicem progenitorum, conductiue recepisse, sub condicionibus infrascriptis, videlicet quod omni anno quatuor marcas Danice monete, duas videlicet ad pasce et alias duas marcas ad beati Michaelis archangeli festa pro annua pensione tempestiue persoluamus de eadem. Item predictam curiam bene edificemus et edificatam in bono statu

IV s.265

sub tectura lapidea semper conseruemus. Item edificia in eadem nunc constructa et in posterum construenda nullo modo vendemus neque quouis quesito colore alienemus sine consensu et voluntate capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera dicte curie incumbentia annis ...... soluere teneamur. Predictis vero articulis seu altero eorum non seruatis, littere nobis. a dicto capitulo super dicta curia concesse nullius peramplius esse debeant roboris vel momenti. Sed eidem capitulo dictam curiam reassumendi aliisque ad libitum locandi plena et libera sit facultas absque ......... eiusdem refusione. Defunctis quoque nobis, curia ipsa cum structuris et meliorationibus suis vniuersis libere cedat ......... dictis absque omnium et quorumcunque reclamatione. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum .......... Petri pistoris, ciuium Haffnensium presentibus est appensum. Datum Haffnis feria proxima post .............. millesimo quingentesimo.

Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i Frue Kirkes Arkiv.

IV s.266

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor mar 6 20:29:36 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top