eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.243

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 253-254
Nummer: 243


<-Forrige . Indhold . Næste->

243.

22 Marts 1498.

Lejebrev paa en Frue Kirke tilhørende Gaard i St. Klemens Sogn norden for Vestergade og vesten for Sorø Klosters Gaard.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Nicolaus Thome, ciuis Haffnensis, salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensis, ad cuius fabricam spectantem et pertinentem in parochia sancti Clementis Haffnis in platea occidentali in parte aquilonari sitam, et latius in littera, quam desuper ab eodem capitulo de presenti obtineo, specificatam, curieque abbatis Sorensis occidentaliter vicinam ad dies meos, vxoris mee Anne nec non liberorum de nobis genitorum conductum recepisse sub condicionibus infrascriptis, primo videlicet, quod nouem marcas Lubicenses omni anno, medietatem ad festam pasce, et aliam medietatem in festo beati Micaelis archangeli pro pensione annua expedite tutoribus eiusdem ecclesie, qui pro tempore fuerint, persoluam de eadem, similiter

IV s.253

vxor mea tempore suo, si obitum meum super vixerit, liberi autem nostri, qui nobis decedentibus superstites fuerint et dictam curiam inhabitare voluerint, vigore littere supranominate omni anno ab eadem curia decem marcas Lubicenses pro simili annua pensione soluere non omittant. Item quod dictam curiam omnes nos nostris temporibus bene edificemus et edificatam in bono statu cum tectura lapidea teneamus et conseruabimus. Item edificia in eadem nunc constructa et inposterum construenda nullo modo vendamus neque quomodolibet alienemus sine consensu et voluntate capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera dicte curie incumbentia regalia et ciuilia temporibus nostris soluere teneamur. Predictis articulis aut aliquo eorum non seruatis, presentes littere irrite sint et inanes, et eidem capitulo predictam curiam cum edificiis et meliorationibus suis vniuersis, que tunc in ea reperta fuerint, reuocandi, presentem locationemque anichilandi, aliisque curiam huiusmodi locandi ad placitum, libera sit facultas. Defunctis nobis superius tactis omnibus predicta curia cum singulis suis pertinenciis et structuris vniuersis libere cedat capitulo supradicto absque reclamatione quorumcunque. Datum Haffnis anno domini mcdxcviii quinta feria proxima ante dominicam Letare Jerusalem, meo sub sigillo, adiunctis prouidorum virorum sigillis, videlicet Petri Andree et Johannis Halindsfarer, ciuium Haffnensium, in testimonium rogatorum.

Udenpaa: Niels Thomesøn i St. Clementis soghn. Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. af Frue Kirkes Arkiv.

IV s.254

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 5 19:38:42 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top