eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.242

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 250-253
Nummer: 242


<-Forrige . Indhold . Næste->

242.

14 Nov. 1497.

Pavelig Stadfæstelse paa den 1474 foretagne Forandring med Helligaands Hospital.

Alexander episcopus, seruus seruorum dei, in perpetuam rei memoriam .... repu .......... et congruum .......... que a sede apostolica .......... alique dubitationes seu . . . putationes infingunt ........ pontifex illas per sue declarationis oraculum dilucidet et declaret presertim dum ex hijs et animarum saluti pauperum .......... person ................ ............... dationis ................. rie Cristiernum regem Dacie tunc in humanis agentem et in ipsius predecessoris presentia persona[liter constitutum expositum fuerat quod] . . .................. . sancti Augustini .......... opidum Haffnense Roskildensis diocesis, ubi idem rex ut plurimum ......................................... ubi infantes expositi uel pauperes aut ex illegitimo matrimonio nati ponerentur, nutrirentur et sustentarentur [existebat et quod ipse rex singulari deuotione, quam ad hospitale nostrum eiusdem] Sancti Spiritus in Saxia de Vrbe et prefatum ordinem gerebat ............. talia discrimina [et infantium expo]sitiones turpiter fierent vnum hospitale sub eodem uocabulo sancti spiritus dicti [ordinis quod] prius confuse tamen [hospitale sancti spiritus dice]batur, cum ibidem nec ordo nec regularis obseruantia prout [in dicto hospitali sancti] Spiritus [in Saxia de Vrbe sed] ut quedam secta obseruabatur, de nouo ........... fatus ..... predecessor dicti regis in ea parte [supplicationibus in]clinatus constructionem et edificationem predictas et indesecuta quecunque auc[toritate apostolica per suas] litteras app[robauerat et confirmauerat necnon sui scripti patrocinio communi[uerat supplebatque omnes et singulos] defectus, si qui forsan interuenerant in eisdem ac statuerat, [ordinaue]rat et decreuerat, quod hospitale sic erectum et edificatum ibidem pro [recollectione pauperum et] infantium expositorum remaneret ac dicto hospitali sancti Spiritus in Saxia de Vrbe et nulli

IV s.250

a[lteri perpetuo esset] subiectum et responsiones annuas, quas dicto hospitali in Saxia [de Vrbe] deberet, responderet et ab omnium et singulorum locorum et ........... dicti ordinis exac[tione et obedienti]a, quibuscunque nominibus censerentur et ubilibet constituta existerent in omnibus et per omnia ad instar aliorum hospitalium dicto h[ospitali in] Saxia de Vrbe subiectorum exemptum esset quodque prior et fratres dicti hospitalis sic ut .......,.... ulis pri uilegijs, immunitatibus, exemptionibus et gracijs gauderent et uterentur, quibus [gaudeban]t et utebantur aut uti et gaudere possent magister [et fratres dicti hospitalis in Saxia de Vrbe et insuper infantes expositi et alie miserabile[s persone ad ipsum h]ospitale erectum pro tempore confluentes recipi et sustentari ac in suis oportunitatibus adiuuari et [confoueri] possent omnes et singulas indulgentias et remissiones p[eccatorum ....... ple]narias aliaque priuilegia. litteras et indulta apostolica et etiam per archiepiscopos et ali[os quoscunque dicto hospit[ali dudum erecto uel(?) illud uisitantibus sub quacunque uerborum forma concessa eorum tenores et formas [ac si] de uerbo ad [uerbum insereren]tur pro expressis habendo prefato nouiter erecto hospitali concesserat et in illud absque tamen preiuditio dicti hospitalis in Saxia de Vrbe transtulerat et deinde pie memorie Innocentius pape viij etiam predecessor noster omnja et singula concessiones, indulta, statuta, decreta, exemptiones, relaxationes, indulgentias et litteras tam per dictum Sixtum predecessorem quam quoscunque alios Romanos pantifices predecessores nostros eidem hospitali in Saxia de Vrbe et eius membris concessa cum omnibus et singulis in eisdem [litteris contentis clau]sulis auctoritate predicta approbauerat et confirmauerat ac illa omnia et singula robur perpetue firmitatis obtinere debere decreuerat pro parte tam carissimi in Christo filij nostri Johannis regis Dacie illustris eiusdem Crist[ierni filii in] dicto regno successoris quam ......... toris in Saxia de Vrbe et dilectorum filiorum prioris Haffnensis, hospitalium predictorum et fratrum hospitalium eorundem eidem Innocentio predecessori exposito, quod ab aliquibus reducebatur in dubium an ... mum hospitale in Haffnensi(!) tanquam uerum membrum dicti hospitalis in Saxia eisdem priuilegijs, indulgentijs ac remissionibus iuxta decretum Innocentij predecessoris huiusmodi gaudere deberet, quibus alia membra dicti hospitalis in Saxia in genere potiebantur et gaudebant, idem Innocentius predecessor ut in dicto hospitali Haffnensi debita hospitalitas obseruaretur et regularis obseruantia uigeret ac expositi alieque miserabiles persone in eo recipi possent Johannis regis ac preceptoris et prioris

IV s.251

nec non fratrum predictorum in ea parte supplicationibus inclinatus eadem auctoritate decreuit et declarauit dictum hospitale Haffnense tanquam uerum et indubitatum membrum dicti hospitalis in Saxia existere et ut tale omnibus et singulis priuilegijs et indulgentijs et remissionibus reliquis membris dicti hospitalis in Saxia de Vrbe in genere concessis et inposterum concedendis ad instar aliorum membrorum dicti hospitalis in Saxia huiusmodi uti, potiri et gaudere posse et debere ac omnia et singula priuilegia, jndulgentias et remissiones dictis membris concessa ad dictum hospitale Haffuense(!) eadem auctoritate extendit, prout in singulis Sixti et Innocentij ac predecessorum, ac cum dictus Innocentius predecessor, antequam eius littere s[uperuentes p]rioribus declaratione, decreto et extensione huiusmodi conficerentur ........ fuisset ab humanis exemptus, nostris desuper respectiue confectis litteris plenius continetur. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte dilecti filij Gratiani preceptoris dicti hospitalis sancti Spiritus in Saxia quam prioris et fratrum H ..... predictorum .......... ntinebat licet eidem hospitali Haffuense ut omnibus et singulis priuilegijs, indulgentijs et remissionibus alijs membris dicti hospitalis in Saxia in genere concessis uti, potiri et gaudere posset absque aliqua exceptione per dictas post ....... ...... fuerit et priuilegia, indulgentie et remissiones huiusmodi ad dictum hospitale Haffuense etiam absque aliqua exceptione extensa fuerint, ut prefertur, quia tamen a nonnullis dubitatur, an hospitale Haffuense huiusmodi omnibus et singulis priuilegijs, indulgentijs et remissionibus dictis membris, ut prefertur, concessis, totaliter gaudere possit et debeat pro parte Gratiani preceptoris ac prioris et fratrum predictorum nobis fuit humiliter supplicatum ut ad huiusmodi dubitationem tollendam et ne ipsum hospitale Haffuense, quod ut asseritur in partibus illis insigne existit et in quo hospitalitas obseruatur pauperibus, miserabilibusque personis non parum subueniendo propterea detrimentum sustineat et ad illud Christifidelium deuotio ..... atur in premissis oportune prouidere de benignitate apostolica dignaremur nos igitur ipsos Gratianum et priorem ac fratres et eorum singulos a quibuscunque excommunicationis, suspensionis et interdicti alijsque ecclesiasticis sententijs, censuris et penis a iure uel ab homine quauis occasione uel causa latis si quibus quomodolibet innodati existunt ad effectum presentium duntaxat consequendum harum serie absoluentes et absolutos fore censentes huiusmodi supplicationibus inclinati hospitali Haffuense ........ omnibus et singulis priuilegijs, immunitatibus, indultis, indulgentijs peccatorum, remissionibus etiam plenarijs

IV s.252

ac gratijs et fauoribus dicto hospitali in Saxia et eius membris in genere concessis et in quorum usu dictum hospitale in Saxia existit et quibus hospitale et eius membra predicta utuntur, potiuntur et gaudent aut uti, potiri et gaudere poterunt quomodolibet infuturum penitus et omnino totaliter [et absque] aliqua exceptione etiam in eisdem litteris Sixti predecessoris huiusmodi facta in omnibus et per omnia in dicto opido, duntaxat exceptis tamen illis que dictus Sixtus predecessor uigore litterarum ............ dicto hospitali in Saxia concessit, uti, potiri et gaudere posse et debere auctoritate apostolica tenore presentium decernimus et declaramus non obstantibus premissis ac constitutionibus .............. nibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus hospitalis in Saxia et ordinis predictorum iuramento confirmatione apostolica uel quauis firmitate alia roboratis nec non omnibus illis, que in singulis litteris predictis concessum est, non obstare ceterisque contr ............ Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis, constitutionis et declarationis infringere uel ei ausu temerario contraire, Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei ac beatorum Petri et Pauli [apostolorum eius se nouerit in]cursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnacionis dominice millesimoquadringentesimoseptimo, decimooctauo kal. decembres pontificatus nostri anno sexto.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.253

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons mar 5 18:40:14 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top