eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.23

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 16-17
Nummer: 23


<-Forrige . Indhold . Næste->

23.

18 Nov. 1398.

Thingsvidne om et Skøde fra Johan Trendekop til Borgmester Herman Kruse paa 4 Boder i Nikolaj Sogn.

Omnibus presens scriptum cernentibus Nicholaus Bosson, proconsul Hafnensis, Petrus Andree, aduocatus ciuilis inibi, Evrardus Sartor, Laurencius Winnere, Johannes Jacobi, Johannes Boecii et Vychbertus Bryggow, conconsules ibidem, salutem in domino sempiternam. In veritate nostra sub testimonio placitali coram vniuersis presentibus et futuris protestamur firmius in hiis scriptis, quod sub anno domini m ccc xc viij in presencia nostra et aliorum plurimorum

IV s.16

fidedignorum, nobiscum tunc temporis placitancium, in proximo placito ciuili Hafnensi post festum sancti Martini propter hoc specialiter constitutus vir discretus Johannes nomine Trendekop, resignauit, vendidit et scotauit facundo viro et discreto Hermanno Krwse proconsuli Hafnensi quatuor tabernas cum fundis et omnibus suis pertinenciis, nullis demptis, in parrochia beati Nicholai, Hafnis situatas, libera voluntate et spontanea jure perpetuo possidendas. Insuper recognouit se ab prefato Hermanno Crwse plenum precium et sufficiens secundum proprium velle suum et vxoris sue pro predictis tabernis et fundis in prompta alba pecunia et nullo alio valore integraliter subleuasse. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno, loco et die supradictis.

Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. Af Seglene hang da endnu 2 under.

IV s.17

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn jan 26 20:30:46 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top