eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.227

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 235-236
Nummer: 227


<-Forrige . Indhold . Næste->

227.

7 Jan. 1496.

Lejebrev paa Kapitlets Gaard i Nestved.

Omnibus presens scriptum cernentibus Andreas Olaui ciuis Nestwedensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me quandam curiam ecclesie beate virginis Haffnis pertinentem in dicta Nestuedia quasi occidentaliter ab ecclesia beati Petri ibidem iuxta ampnem sitam, a venerabili capitulo Haffnensi conductum recepisse sub condicionibus infrascriptis, primo quod ad dies meos singulis annis vnam marcam argenti duobus terminis anni, videlicet in festo beati Michaelis et in festo pasce, tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, in bona moneta tempestiue erogabo. Item predictam curiam edificabo per me ipsum inhabitando edificatamque in bono statu cum tectura lapidea bene conseruabo. Item edificia modo constructa et per amplius construenda non vendam nec quomodolibet alienabo sine consensu capituli supradicti. Item tributa seu alia queuis onera ex mandato regis seu ville temporibus meis incumbentia sine aliqua recompensa soluere me astringam. Predictis vero articulis vel aliquo illorum non seruatis, presentes littere irrite sint et inanes, capituloque uel successoribus eorum cum omnibus pertinentiis suis reuocandi et resumendi libera sit facultas. Me autem de medio sublato sepedicta curia cum edificiis et meliorationibus vniuersis libere cedat

IV s.235

absque reclamatione quorumcunque ecclesie et capitulo supradictis. In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto die beati Kanuti ducis et martiris gloriosi.

Et Segl hang under med et Anker i et Skjold. Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. af Frue Kirkes Arkiv.

IV s.236

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn mar 2 20:34:32 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top