eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.223

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 230-231
Nummer: 223


<-Forrige . Indhold . Næste->

223.

7 Dec. 1493.

Lejebrev paa Frue Kirkes Hjørnegaard paa Gammeltorv ved Vambestuen.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Petrus Nicolaui ciuis Haffnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam acialem ecclesie beate virginis pertinentem iuxta forum antiquum versus balneum Wambestwen sitam, quam quidem curiam quedam matrona hosfrwe Gertrudis possedit et inter viuos dicte ecclesie libere donauit atque scotauit ad dies suos, vxoris mee Ælseby, quam modo habeo, nec non liberorum de nobis genitorum conductiue recepisse sub conditionibus infra scriptis, primo videlicet, quod ego et vxor mea predicta ad dies nostros septem marcas Lubicenses, et pueri

IV s.230

nostri octo ad dies eorum, duobus temporibus anni, scilicet dimidietatem ad festum pasce et aliam dimidietatem ad festum Michaelis tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, in bona moneta et bene datiua tempestiue erogemus pro annua pensione. Item predictam curiam bene edificemus, edificatamque in bono statu cum tectura lapidea conseruemus. Item edificia modo constructa seu amplius construenda nullo modo vendamus nec quomodolibet alienemus sine consensu capituli supradicti. Item tributa seu queuis alia onera ciuilia uel regalia curiis ecclesie, si qua temporibus nostris fuerint imposita absque vlla recompensa uel pensionis falcidia soluere teneamur. Item predictis articulis uel aliquo illorum non seruatis presentes littere nobis a venerabili capitulo date irrite sint penitus et inanes, atque dicto capitulo sepedictam curiam cum edificiis et meliorationibus reuocandi et resumendi libera sit facultas. Nobis vero prenominatis de medio sublatis dictam curiam cum edificiis et pertinentiis vniuersis libere cedat ecclesie et capitulo supradictis absque reclamatione quorumcunque. In cuius testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum scilicet Erlandi Snarre consulis et Johannis Kræwith ciuis Haffnensis. Datum anno domini mcdxciii in profesto conceptionis virginis gloriose.

Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. af Frue Kirkes Arkiv. Seglene vare Bomærker.

IV s.231

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn mar 2 18:52:08 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top