eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.219

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 227-228
Nummer: 219


<-Forrige . Indhold . Næste->

219.

1492.

Pave Alexander VI stadfæster den Bestemmelse af Biskop Olaf Mortensen i Roskilde, hvorved St. Olafs Alter i Vor Frue Kirke var henlagt til Kantordømmet i Kjøbenhavn til Lønning af en Succentor.

Alexander episcopus, servus servorum dei, dilecto filio cantori ecclesie Haffnensis Roskildensis dyocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petis, quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane pro parte tua nobis oblata petitio continebat, quod olim venerabilis frater noster Olauus episcopus Roskildensis altare sancti Olaui martiris in dicta ecclesia consistens, tunc certo modo vacans, quod de jure patronatus capituli dicte ecclesie existebat, cantorie dicte ecclesie, pro eo quod fructus, redditus et prouentus dicte cantorie adeo tenues et exiles erant, quod ex illis eiusdem ecclesie cantor pro tempore existens succentorem, qui sibi in diuinis deseruiret, assumere et tenere seque sustentare et onera sibi incumbencia perferre non valebat, de consensu dicti capituli rite et prouide perpetuo vniuit, annexuit et incorporauit, prout in quibusdam ipsius episcopi patentibus literis desuper confectis

IV s.227

dicitur plenius contineri. Nos igitur, tuis in hac parte supplicacionibus inclinati, vnionem, annexionem et incorporacionem huiusmodi, sicuti rite et prouide facta fuit, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nullius etc. Datum Rome apud sedem Petri anno incarnacionis mcdxc secundo, pontificatus nostri anno primo.

Samtidig Afskrift i Geh.-Ark. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 112.

IV s.228

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre feb 28 21:09:14 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top