eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.217

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 224-227
Nummer: 217


<-Forrige . Indhold . Næste->

217.

26 Avg. 1492.

Pave Alexander VI stadfæster sine Forgængeres, Sixtus IV.s og Innocens VIII.s, Frihedsbreve for Helligaands Hospital i Kjøbenhavn, hvorved det optages som Lem af Helligaands Hospitalet i Saxia ved Rom og delagtiggjøres i alle dettes Friheder.

Alexander etc. Ad perpetuam rei memoriam. Rationi congruit etc. Dudum siquidem postquam fere(!) Sixto pape iiij predecessori nostro per clare memorie Cristiernum regem Datie, tunc in humanis agentem et in ipsius predecessoris presentia personaliter constitutum, expositum fuerat, quod alias ipse rex pie considerans, quod per totum eius regnum Datie vnum solum hospitale sancti spiritus ordinis sancti Augustinj erat, et quod ad opidum Haffnense Roskildensis dicte dioceseos, ubi idem rex quamplurimum residere et pro negotijs regni consultandis moram trahere consueuerat, quam plures promptos(!) barones, milites et armigerj confluebant, quodque nullus locus, ubj infantes expositi uel pauperes aut ex illegitimo matrimonio nati ponerentur, nutrirentur et sustentarentur, existebat, et quod ipse rex singulari deuotione, quam ad hospitale nostrum eiusdem sancti spiritus in Saxia de vrbe et prefatum ordinem gerebat, ac etiam pietate motus, ne talia discrimina et infantium expositiones turpiter fierent, vnum hospitale sub eodem vocabulo sancti spiritus dicti ordinis, quod prius, confuse tamen, hospitale sancti spiritus dicebatur, cum ibidem nec ordo nec regularis obseruantia, prout in dicto hospitali sancti spiritus in Saxia de vrbe, sed ut quedam secta obseruabuntur, de nouo . . . .... construi et edificari fecerat, et prefatus Sixtus predecessor, dicti regis in ea parte supplicationibus inclinatus, constructionem et

IV s.224

edificationem predictas et indesecuta quecunque auctoritate apostolica per suas litteras approbauerat et confirmauerat, necnon sui scripti patrocinio communiuerat, supplebatque omnes et singulos defectus, si qui forsan interuenerunt in eisdem, ac statuerat, ordinauerat et decreuerat, quod hospitale sic erectum et edificatum ibideni pro recollectione pauperum et infantium expositorum remaneret ac dicto hospitali sancti spiritus in Saxia de vrbe et nulli alteri perpetuo esset subiectum et responsiones antiquas dicto hospitali in Saxia de vrbe debitas responderet, et ab omnium et singulorum locorum et .... teriorum dicti ordinis exactione et obedientia, quibuscunque nominibus censerentur et ubilibet constituta existerent in omnibus et per omnia, ad instar aliorum hospitalium dicto hospitali sancti spiritus in Saxia de vrbe subiectorum exemptum esset, quodque prior et fratres dicti hospitalis sic .... omnibus et singulis priuilegijs, immunitatibus, exemptionibus et graciis gauderent et vterentur, quibus gaudebant et vtebantur aut vti et gaudere possunt magister et fratres dicti hospitalis in Saxia de vrbe, et insuper, ut infantes expositi et alie miserabiles persone ad ipsum hospitale erectum pro tempore confluentes recipi et sustentari ac in suis oportunitatibus adiuuari et confoueri possent, omnes et singulas indulgentias et remissiones preter plenarias aliaque priuilegia, litteras et indulta apostolica ac etiam per archiepiscopos et alios quoscunque dicto hospitali dudum erecto et illud visitantibus sub quacunque verborum forma concessa, eorum tenores et formas, ac si de verbo ad verbum insererentur pro expressis habendo prefato nouiter erecto concesserat, et ad illud absque tamen preiuditio dicti hospitalis in Saxia de vrbe transtulerat: et deinde pie memorie Innocentius papa viij etiam predecessor noster omnes et singulas concessiones, indulta, statuta, decreta, exemptiones, relaxationes, indulgentias et litteras, tam per dictum Sixtum quam quoscunque alios Romanos principes predecessores nostros eidem hospitali in Saxia de vrbe et eius membris concessa, cum omnibus et singulis in eisdem litteris contentis clausulis, auctoritate predicta approbauerat et confirmauerat, ac illa omnia et singula robur perpetue firmitatis obtinere debere decreuerat, prout in singulis litteris Sixti et Innocentii predecessorum predictorum desuper respect .......... plenius continetur, pro parte tam carissimi in Cristo filij nostrj Iohannis regis Dacie, illustris eiusdem Cristierni filij, in dicto regno successoris, quam dilectorum filiorum preceptoris in Saxia de vrbe ac prioris Haffnensis hospitalium predictorum et fratrum hospitalium eorundem eidem Innocentio predecessori exposito, quod ab aliquibus reducebatur in dubium, an demum hospitale in

IV s.225

Haffnensi(!) tanquam verum membrum dicti hospitalis in Saxia eisdem priuilegijs, indulgentijs et remissionibus iuxta decretum Innocentij predecessoris huiusmodi gaudere deberet, quibus alia membra dicti hospitalis in Saxia in genere potiuntur et gaudent. Idem Innocentius predecessor, qui in singulis locis religionis augmentum appetebat et pro operibus pietatis exercendis sui ministerij partes libenter impartiebatur, eosdem preceptorem et priorem et fratres et eorum singulos a quibuscunque excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a jure uel ab homine quauis occasione uel causa latis, siquibus quomodolibet innodatj existebant, ad infrascriptorum duntaxat consequendum effectum absoluens et absolutos fore censens, ut in dicto hospitali Hauffnensi debita hospitalitas seruaretur et regularis obseruantia vigeret ac expositi alieque miserabiles persone in eo recipi possent, Iohannis regis ac preceptoris et prioris necnon fratrum predictorum in ea parte supplicationibus inclinati(!), sub dato vero sexto Nonas Iulij pontificatus sui anno octauo, auctoritate apostolica decreuit et declarauit, dictum hospitale Haffnense tanquam verum et indubitatum membrum dicti hospitalis sancti spiritus in Saxia existere, et ut tale omnibus et singulis priuilegijs, indulgentijs et remissionibus reliquis membris dicti hospitalis in Saxia de vrbe in .......... ad instar aliorum membrorum eiusdem hospitalis in Saxia huiusmodi uti, potirj et gaudere posse et debere, ac omnia et singula priuilegia, indulgentias et remissiones dictis membris concessis(!) ad dictum hospitale Haffnense eadem auctoritate extendit, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac omnibus illis, que Sixtus et Innocentius predecessores prefati in singulis litteris predictis voluerunt non obstare, ceterisque contrarijs quibuscunque. Ne autem de cetero declaratione extensione predictis pro eo, quod super illis eiusdem Innocentij predecessoris litere eius superuenientes ab illo confecte non fuerunt, ualeat quomodolibet hesitari, ac preceptor, prior et fratres predicti illorum frustrentur effectu, volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod decretum, declaratio et extensio Innocentij predecessoris huiusmodi perinde a dicta die sexto Nonas Iulij valeant suumque sortiantur effectum, ac si super illis eiusdem Innocentij predecessoris subprefate diei dato littere confecte fuissent, prout superius enarratur, quodque presentes littere ad probationis plene decretum, declarationem et extensionem predicta vbique sufficiant, neque ad id probationis alterius adminiculum requiratur, non obstantibus omnibus supradictis. Nulli ergo etc. nostre voluntatis et decreti infringere, etc. Siquis etc.

IV s.226

Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, septimo kal. Septembris, anno primo.

Indtaget i en pavelig Kammertranssumpt af 6 Juli 1495 i Geh.-Ark. Rørdam, Kirker og Klostrer, T., 108-12.

IV s.227

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre feb 28 20:48:32 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top