eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.214

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 221-222
Nummer: 214


<-Forrige . Indhold . Næste->

214.

20 Novb. 1491.

Afladsbrev for St. Anne Alter i Frue Kirke.

Oliverius Sabinensis, Georgius Albanensis, episcopi, Palus titulo Sancti Sixti, Johannes titulo sancti Vitalis presbyteri, et Johannes sancte Marie in Aquiso diaconus, miseratione divina sacrosancte Romane ecclesie cardinales, universis et singulis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Quanto frequentius fidelium mentes ad opera caritatis inducimus, tanto salubrius animarum suarum saluti consulimus. Cupientes igitur, ut altare sancte Anne situm in ecclesia beate Marie virginis Hafnis Roskyldensis diocesis, ad quam, sicut accepimus, venerabilis vir Johannes Petri, laicus, in medicina doctor, dicte diocesis, singularem gerit devotionis affectum, congruis frequentetur honoribus et a Christi fidelibus jugiter veneretur, ac in suis structuris et edificiis debite reparetur, conseruetur et manuteneatur, nec non libris, calicibus, luminaribus, ornamentis ecclesiasticis ac rebus aliis divino cultui necessariis decenter muniatur, utque Christi fideles ipsi eo libentius causa devotionis confluant ad idem, et ad reparationem, conservationem, manutentionem ac munitionem huiusmodi manus promptas porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos. Predicti Johannis Petri nobis super hoc humiliter supplicantis petitionibus inclinati, nos cardinales prefati, videlicet quilibet nostrum per se de omnipotentis dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis Christi fidelibus utriusque sexus vere penitentibus et confessis, qui dictum altare in sancte Elisabeth vidue, dominice proxime ante festum purificationis beate Marie, dominice proxime ante festum assumptionis eiusdem beate Marie, et sancte Anne eius matris, ipsiusque altaris dedicationis festivitatibus et diebus, a primis vesperis usque ad secundas vesperas inclusive, devote visitaverint annuatim, et ad premissa manus porrexerint adiutrices, pro singulis festivitatibus et

IV s.221

diebus prefatis, quibus id fecerint, centum dies de injunctis eis penitentiis misericorditer in domino relaxamus presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis.

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum litteras nostras huiusmodi fidei nostrorumque sigillorum jussimus appensione communiri. Datum Rome in domibus nostris, sub anno a nativitate domini miliesimo quadringentesimo nonagesimo primo, die vero vigesima mensis Novembris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Innocentii divina providentia pape octavi anno octavo.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. med 5 vedhængende Segl.

IV s.222

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor feb 27 21:13:43 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top