eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.213

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 220-221
Nummer: 213


<-Forrige . Indhold . Næste->

213.

8 Sept. 1491.

Klavs Bertelsen, Præst, skænker en Bod i Færgestræde til Helligaands Hus, hvorfor Prioren skulde lade holde en Messe, bespise en fattig og give denne et Par Sko og en Hvid til Badstuegang paa St. Nikolaj Dag.

Universis et singulis, ad quorum noticiam deductum fuerit præsens scriptum, Nicolaus Bartoldi presbyter salutem in domino. Cum vitæ præsentis conditio statum habet instabilem, qvod creatum visibiliter ducitur ad non esse, nihilque est homini de bonis transitoriis, nisi quod piæ manus converterint in pios usus: quod ego Nicolaus supra dictus felici considerationis indagine revolvens, cupio, quantum mihi ex alto conceditur, bona transitoria felici commercio determinanda commutare, ut illud seminarium in terris quod(!) postmodum per fructus centesimos Christi fidelibus repromissos recolligere valeam in coelis, parante domino totius misericordiæ largitore: idcirco ad laudem et gloriam omnipotentis dei, ac animæ meæ, animarum parentum meorum, pariter et hæredum, remedium et solatium, sanus quidem sano corpore, pia mente et animo pio delibero unam meam bodam cum fundo in parochia sancti Nicolai Hafniensi, in vico qui directe ducit ab curia ejusdem sancti Nicolai in occidentem usque ad communem piateam, quæ vulgariter dicta est Ferge strede, boreali lateri prædicti vici orientalis contiguæ bodæ dilecti consangvinei mei Kanuti Matthiæ aus Bemen, civis Hafniensis, sitam, jure hæreditario ad me per mortem dilectæ matris meæ Ingerburgæ ultime devolutam, in spacio longitudinis suæ quatuordecim ulnas cum uno quartali, in spacio vero latitudinis suæ decem ulnas Sielandicas continentem, cum omni jure, quod mihi competit in eadem: in qua quidem boda quidam Bartholomeus Skibbøger modo residet, ad domum seu hospitale sancti spiritus Hafniense pro perpetua possessione do, assigno, deputo et scoto pura, perfecta et irrevocabili donatione, quæ dicitur inter vivos virtute per sententiam literarum, jure perpetuo possidendam: adiecto tamen, quod prior et fratres dicti hospitalis, qui pro tempore fuerint, unam missam de sancto Nicolao in die festo ejusdem decantandam annuo ac perpetuo faciant celebrari, necnon eodem die uni pauperi

IV s.220

bonum prandium et unum par calceorum et unum album pro balneo tribuant et ministrent. In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis discretorum virorum videlicet Nicolai Nyman et Michaelis Bernhardi, consulum Hafniensium, nec non Kanuti Matthiæ præfati, præsentibus est appensum. Datum Hafniæ anno millesimo quadringentesimo nonagesimo primo, die natali beatæ Mariæ virginis.

Afskrift (unøjagtig) i Hans Nielssøns Kjøbenhavns Hospitals Fundat. og Breve 1673. Ny kgl. Saml. 686. 4. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 103-4.

IV s.221

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor feb 27 20:33:36 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top