eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.21

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 15-16
Nummer: 21


<-Forrige . Indhold . Næste->

21.

2 Feb. 1393.

Borgmester Sivert Stenveg pantsætter til Sorte Klavs (jfr. 1ste Bind Nr. 85) en Grund i Kræmmerboderne.

Omnibus presens scriptum cernentibus Sywardus Stenwey, proconsul Haffnensis, salutem in domino. Noueritis vniuersi presentes et futuri, quod recognosco me viro honorabili latori presentium Swartæ Claws villano Hafnensi in octo marchis argenti in bonis albis denariis legittimis et datiuis teneri veraciter obligatum, pro quibus octo marchis argenti ipsi Swartæ Claws quendam fundum inter fundos Magni Lang et Hylle Grauesteens in tabernis institorum Hafnis situm cum apertis litteris super eodum fundo confectis per Mathiam Skøneweld, nec non condicionibus, articulis et omni iure, prout in ipsis litteris patet,

IV s.15

libere resigno et assigno per presentes, obligans me ad appropriandum et disbrigandum atque liberandum sibi vel suis heredibus predictum fundum sine impedicione quorumcunque. Item si predictus fundus sibi vel suis heredibus secundum leges terre euictus vel abiudicatus fuerit, extunc obligo me et meos heredes ipsum et suos heredes ab omni dampno, quodcunque causa appropriacionis vel disbrigacionis mee non firme incurrere poterit vel poterint, eripere et indempnem vel indempnes penitus conseruare. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis honorabilium virorum, videlicet domini Petri Lungæ canonici Haffnensis et Andree Holbec, proconsulis ibidem, presentibus est appensum. Datum anno domini mccc nonagesimo tercio, die purificationis sancte Marie virginis.

Udenpaa: Littera qua quidam Sigwardus Stenwey resignauit cuidam Swarte Clawes quendam fundum, de quo fit mentio in alia littera huic alligata. Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark.

IV s.16

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn jan 26 19:27:33 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top