eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.209

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 214-215
Nummer: 209


<-Forrige . Indhold . Næste->

209.

10 Dec. 1490.

Dekanen Dr. Erik Nielsen og Kapitlet i Kjøbenhavn giver Guldsmed Hans Pedersen i Kjøbenhavn Lejebrev paa en Vor Frue Kirke tilhørende Gaard ved Stranden østen for Møntergaarden.

Vniuersis et singulis presentes literas inspecturis Ericus Nicolai, arcium decretorum doctor, decanus Haffnensis, totumque capitulum ibidem, salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presentes et futuri, nos ex deliberato animo et vnanimj consensu discreto viro Johanni Petri aurifabri(!) et ciuj Haffnensi quandam curiam, ecclesie

IV s.214

beate Marie virginis Haffnis pertinentem, circa mare a latere orientali curie monetarij et occidentali curie eusdem Johannis Petri antedicti, habentem in logitudine viginti vlnas cum dimidia et in latitudine nouem cum dimidia, vtrisque extremitatibus equaliter mensuratis, ad dies suos et vxoris Margarete, quam modo habet, necnon liberorum deseinuicem genitorum, ad annuam pensionem dimisisse sub condicionibus infrascriptis et locasse. Primum videlicet quod dictus Johannes Petri, vxor eius predicta, necnon liberi eorundem ad dies suos octo marcas Lubicenses Danice monete et bone datiue, duobus temporibus anni, scilicet medietatem ad festum pasce aliam vero medietatem ad festum Michaelis, racione pensionis annue tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, tempestiue soluant et dabunt expedite. Item predictam curiam bene edificabunt et edificatam in bono statu conseruabunt cum tectura lapidea. Item prefatam curiam seu edificia, que in ea constructa fuerint, nemini ad vitam uel vlterius locabunt siue vendant aut quomodolibet alienabunt sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera regalia uel ciuilia, que dicte curie imposita fuerint, temporibus suis absque vlla recompensa vel pensionis falcidia soluere teneantur. Item predictis articulis uel aliquo eorum non seruatis presentes litere irrite sint et inanes, nobisque uel successoribus nostris prefatis curiam cum edificiis et omnibus pertinenciis suis resumendi libera sit facultas. Predictis vero Johanne Petri, vxore sua sepedicta necnon liberis de medio sublatis, predicta curia cum edificiis et melioracionibus suis cedat libere absque reclamacione quorumcunque ecclesie et capitulo supradictis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini m0 cd0 x0 c, feria sexta ante festum concepcionis beate Marie virginis gloriose etc.

Udenpaa: Pane Kocks gordh. Orig. paa Perg. i Konsist Arkiv. Seglet er tabt. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 100-101.

IV s.215

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 25 21:03:10 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top