eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.205

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 211-212
Nummer: 205


<-Forrige . Indhold . Næste->

205.

20 April 1490.

Biskop Niels Skave stadfæster nogle Statuter for de evige Vikarer ved Vor Frue Kirke, som tildels vare uddragne af de roskildske Vikarers Statuter. Jfr. Nr. 196.

Vniuersis et singulis presentes literas inspecturis, lecturis pariter et audituris Nicolaus Schaffue, dei gracia episcopus Roskildensis, salutem in domino coeternam. Racioni congruit et conuenit equitati, vt ea, que laudabiliter racionabiliterque adinuenta, statuta et ordinata sunt, ea maxime per qua concordia, caritas et vnio inter fratres adaugeatur, diuinus cultus in sancta ecclesia augmentetur rixeque et dissensiones coarcentur et refrenentur, stabili et perpetua firmitate perseuerent. Hinc est quod oblatis nobis hodie et exhibitis pro parte dilectorum filiorum perpetuorum uicariorum ecclesie nostre beate Marie virginis Haffnensis nostre dyocesis nonnullis ordinacionibus et statutis licitis et racionabilibus ac honestis ex statutis et ordinacionibus perpetuorum uicariorum ecclesie nostre Roskildensis extractis et cum illis

IV s.211

saltem in effectu pro maiori parte concordantibus ac per ipsos vicarios seruari iuratis, que et quas statuta et ordinaciones dicti perpetui vicarii ecclesie beate Marie virginis Haffnensis auctoritate nostra ordinaria confirmari, stabiliri et approbari mediante ipsorum priore ac per eum instanter postulari fecerant et postularunt. Quibus quidem statutis et ordinacionibus per nos lectis, recitatis, examinatis et intellectis, iustis et racionabilibus inuentis ac per reuerendum patrem felicis recordacionis dominum Olauum Martini quondam dum vixit episcopum Roskildensem, predecessorem nostrum, confirmatis. Nos vero attendentes postulacionem huiusmodi fore iustam necnon consonam racioni ..... et nos statuta et ordinaciones huiusmodi in omnibus et singulis suis punctis et articulis, prout in dicti reuerendi patris litteris continentur et exprimuntur, auctoritate nostra ordinaria confirmauimus, approbauimus ac tenorepresencium confirmamus et approbamus deinceps perpetuis futuris temporibus duratura inter ipsos vicarios beate Marie virginis Haffnensis et per eos inuiolabiliter tenenda et obseruanda. In cuius rei testimonium, robur et firmitatem secretum nostrum presentibus duximus inferius appendendum. Datum Roskildis anno natiuitatis Cristi mcdnonagesimo, fferia tercia proxima post dominicam quasimodogeniti.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. (lidt beskadiget) med Seglet. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 98-99.

IV s.212

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 25 20:12:33 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top