eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.200

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 207-208
Nummer: 200


<-Forrige . Indhold . Næste->

200.

11 Maj 1489.

Notarialinstrument, at Kannik Mikkel Madsen for sin Sjælemesse testamenterede en Gaard ved Stranden til Vikarernes Kapitel.

I nomine domini, amen. Anno a natiuitate domini millesimoquadringentesimooctuagesimonono, indictione septima, die vero vndecimo mensis maij, hora nona uel quasi, in cimiterio sancti spiritus in Haffnia, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Innocencij, diuina prouidencia pape octaui, anno eius quinto, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum presencia personaliter constitutus honorabilis vir dominus Michael Mathie, quondam canonicus ecclesie beate virginis Marie Haffnensis, compos mentis et racionis aduertens, quod immensa dei bonitas creauit hominem ad similitudinem suam non subiturum morborum angustias et pericula dire mortis sed gracie sue participem et eterne vite futurum heredem, deinde tamen superveniente hostis antiqui suggestione nequissima mors est indicta homini, qui(!) in posteros est postmodum declinata, propter quod decet hominem vigilem esse, vt cum venerit illa dies, quam et eius horam scire non possumus, eum non inveniet(!) dormientem, sed iam sue saluti anime per disposicionem bonorum temporalium prouidisse, maxime cum dies nostri breuissimi sint et sicut vmbra pretereant. Qua propter pia mente et animo plene deliberato ac bono intellectu memor condicionis humane, quam semper mutat humana fragilitas, cuius ab ipsius vite principio mortis imperium dominatur, volensque, dum racio regit mentem et viget in sui corporis membris quies, de suis temporabilibus bonis disponere, saluti anime sue ac propinquorum suorum quieti prouidere omnibus melioribus modo, via, jure et forma, quibus melius potuit et debuit, ordinauit perpetuis futuris temporibus vnum anniuersarium in minorj capitulo ecclesie collegiate beate Marie virginis in ciuitate Haffnensi pro anima ipsius domini Michaelis presbiteri decantandum pro duobus solidis grossorum, quam peccuniam(!) domini de minori capitulo Haffnensi videlicet vicariorum recipient omni anno a tutoribus ecclesie gloriose virginis Marie in Haffnia de vna curia situata circa mare, quam pronunc inhabitat quidam Almanus nomine Bernhardus Pariis mercator et ciuis Haffnensis, ex cuius latere ad orientem domus vicina situata est, quam pro tempore inhabitat Lodowicus Sartor, ex alio latere versus occidentem domus collateralis est, quam pronunc inhabitat quidam dictus Jacobus Hillebrand. Super quibus omnibus et singulis honorabilis vir dominus Jacobus Georgii perpetuus vicarius ecclesie beate virginis in Haffnia, pro tempore perpetuorum vicariorum prior, nomine tocius capituli vicariorum in

IV s.207

Haffnia sibi fierj petiit instrumentum et instrumenta vnum uel plura publicum seu publica, tociens quociens sibi oportunum fuerit et necessarium. Acta sunt hec Haffnie anno, jndictione, die, mense, hora, loco et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem egregio viro domino Cristierno Torkilli arcium liberalium baccalaureo priore domus Sanctispiritus in Haffnia, Johanne Brwn ciue de Lantzkron, testibus ad premissa vocatis, rogatis et requisitis.

Et ego Bernhardinus Hoffman de Swidenitz Wratislauiensis dyocesis publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi anniuersarii ordinacioni omnibus aliis et singulis premissis, dum, sic ut premittitur, fierent et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fierj vidi et audiui, ideoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria conscriptum exinde confeci, subscripsi, publicaui et in hanc publicam instrumenti formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui et corroboraui in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum vocatus, rogatus et requisitus.

Udenpaa: Instrumentum super anniuersario domini Michaelis Mathie canonici. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.208

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 24 20:57:35 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top