eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.2

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 1-2
Nummer: 2


<-Forrige . Indhold . Næste->

2.

23 Juni 1276.

Biskop Peder Bang af Roskilde stadfæster det kjøbenhavnske Kapitels Friheder og fritager dets Tjenere for al biskoppelig Tynge og Paalæg.

Vniuersis presentes litteras inspecturis P(etrus) dei gracia episcopus Roskildensis salutem in domino sempiternam. Vniuersitati vestre innotescat per presentes, quod dilecti nobis in Cristo discreti viri decanus et capitulum Hafnense in nostra presencia constituti coram nobis proponere curauerunt, quod quidam stimulis superbie et malicie agitati eorum libertatibus et priuilegiis, ipsis concessis tam a predecessoribus nostris quam a nobis, quam plurimum inuidentes, predicta priuilegia et libertates presumptione temeraria impugnare

IV s.1

undique et diminuere non formidant, in anime sue periculum, multorum scandalum ac dictorum decani et capituli non modicum preiudicium et grauamen: petentes a nobis cum magna instancia sibi super hiis celeri remedio subueneri. Nos itaque, quibus ex officio nostro incumbit subiectos nostros in suo iure deffendere ac eorum violencias et iniurias in quantum possumus propulsare, cum non sit maliciis hominum indulgendum, sed eorum peruersitatibus, nequiciis et erroribus resistendum, volumus, precipimus et ordinamus predicta priuilegia et libertates predecessorum nostrorum et nostra manere ab omnibus inconcussa et perpetuo duratura, prefatis decano et capitulo tenore presencium concedentes, vt possessiones eorum vniuerse, fundi, villici et coloni ac cetera eorum familia a nostris exactionibus et iuribus omnibus libera sint penitus et exempta, adiicientes quoque concessioni siue gracie supradicte, vt quociescunque aliquem de familia eorundem dominorum, cuiuscunque condicionis aut status existat, delinquere contigerit, in quocunque casu seu causa delinquens, pro tali excessu vel delictu coram prenominatis dominis et nullo alio conveniatur, et ab eis postuletur, vt exhibeatur, et fiet satisfactio, emenda et iusticia, ac eciam eorum super hoc iudicium, deffinicio et ordinacio, secundum quod approbata consuetudo et iuris ordo postulat, expectetur. Vt autem prelibata priuilegia omnia et libertates solidiori munimine et presidio fulciantur, mandamus aduocatis, exactoribus et officialibus nostris vniuersis, in virtute obediencie districte precipientes, quatenus sepedictos dominos, possessiones eorum et familiam contra libertates et indulta huiusmodo in aliquibus turbare, impugnare aut inuadere non presumant, sed eos pocius iura eorum, libertates ac familiam in omnibus, quibus possunt, deffendant, augeant et assistant eisdem. Si quis igitur presens vel succedens huic nostre donacioni contraire presumpserit vel eam in irritum reuocare attemptauerit, perpetuo anathemate feriatur et dei omnipotentis et sue genitricis et omnium sanctorum indignacionem procul dubio se nouerit incursurum. In cuius rei euidenciam, certitudinem presencium et memoriam futurorum sigillum nostrum presenti pagine est appensum. Datum Hyortholm anno domini millesimo cc0. lxx0. vi0. in vigilia beati Johannis baptiste.

Af Mnscr. Bartholin. i Univ.-Bibl., Tom. V. Rørdam, Kirker og Klostre, Tillæg, S. 3-4.

IV s.2

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn jan 5 20:40:46 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top