eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.199

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 206
Nummer: 199


<-Forrige . Indhold . Næste->

199.

25 Juni 1488.

Lejebrev paa Frue Kirkes Gaard i Tydskemannegade eller Suderboder.

Vniuersis et singulis presentes litteras inspecturis Ericus Nicolai, artium et decretorum doctor, decanus Haffnensis, totumque capitulum ibidem salutem in domino Jhesu Christo. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod recognoscimus nos ex vnanimi consensu honorabili viro domino Johanni Hanin concanonico nostro quandam bodam cum fundo suo in platea Thyskemanne gade seu vico Suder Boder vulgariter dicto, ad partem occidentalem inter bodas altaris, quod idem dominus Johannes Hanin in ecclesia beate Marie virginis Hafnis in honore transfigurations Jhesu Christi nec non viginti quatuor seniorum fundaverat, in qua quidem boda quidam Nicolaus Mynte nunc personaliter residet, situatam, cum omnibus pertinentiis suis secundum longitudinem et latitudinem, nullis penitus exceptis, vendidisse, scotasse et ad manus suas realiter assignasse, iure perpetuo possidendam ac plenum et snfficiens precium de memorato domino Johanne Hanin ad beneplacitum nostrum pro predicta boda et fundo integraliter percepisse, ut reddimus penitus nos contentos, seruata tamen conditione apposita, propter quam gratiose condescendimus sibi in pretio redonando, ut videlicet prefata boda cum fundo suo, cum in medio aliarum bodarum ipsius altaris, ut prefertur, situata est, adjiciatur dicto altari, et sub eo perpetuo maneat iuxta promissa domini Johannis Hanin antedicti. Vnde obligamus nos et successores nostros prelibato domino Johanni Hanin ac altari prefato sepedictam bodam cum fundo suo liberare, appropriare et disbrigare sine reclamatione quorumcunque. In cuius rei testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus duximus appendendum. Datum Hafnis anno domini mcdlxxxviii ipso die translationis sancti Kanuti ducis et martiris gloriosi.

Seglet er borte. Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i Frue Kirkes Arkiv.

IV s.206

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 24 20:50:57 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top